Divinarum Institutionum

Lactantius

Lactantius. L. Caeli Firmiani Lactanti Opera omnia, Part I. Brandt, Samuel, editor; Laubmann, Georg, editor. Vienna: Gerold, 1890.

Emmanuel enim significat \'nobiscum deus\', scilicet quia illo per uirginem nato confiteri homines oportebat deum secum esse id est in terra et in carne mortali. unde Dauid in psalmo LXXXIIII ueritas inquit de terra orta est, quia deus, in quo ueritas est, terrenum corpus accepit, ut terrenis uiam salutis aperiret.

item Esaias ipse: ipsi autem non crediderunt et exacerbauerunt spiritum sanctum et conuersus est eis ad inimicitiam. et ipse expugnauit et recordatus est dierum saeculi, qui suscitauit de terra pastorem ouium.

quis autem futurus esset ille pastor, declarauit alio loco dicens: exsultent caeli desuper et nubes induant iustitiam, aperiatur terra. et pullulet [*](EPITOME 3 s.] c. 37, 9. 5-7] c. 39, 3 Emman. - deus. 10 terrenum corpus] c. 38, 8. ) [*](AUCTORES 9] Ps. 84,12. 11] Is. 03,10 s. 16] Is. 45, 8. ) [*](EXPILATORES 3 s.] Augustin. de ciu. dei XVII 18 (II 245, 13 s.); Isidor. orig. VII 2,7. 3-8. 10 s.] Isidor. ibid. § 10. ) [*](B(G)RHSPVJ 1 est testimonium B est] et R, om. V 2 perhiberetur H inimicis (quart. i ras. ex u) H emmanuhel V uocatus BV i 3 siue] suae (i m. 2) H 5 nomen V ad ex ab S2 uenturus esset in carne B emmanuhel HV 6 enim] autem V quia] et S illo om. V ? 7 nato (corr. m. 2) V \'deum\' P sec ///// um (3 uel 4 litt. er.) B 8 iterraj P L inde SP, unde et V 9 XXXIIII (L add. m. 3) B ad loco Psalmi cf. Roenschium pag. 591 quia] et quia V 11 ipse om. B, sed cf. c. 17,9 item Moyses ipse eseias BR 13 reis1 P 14 quia B sus\'ci\'tauit B de] deus de B 15 ad loco Isaiae cf. Roenschium pag. 562 esset] est Bl, corr. B3 16 induant C; LXX al νεϕέλαι ῥανάτωσαν ὸιϰαιοσύνην, Vtdg. nubes pluant iustum, unde ap. Lact. fort. impluant scribendum esse existimat Roenschius p. 554 17 et aperiatur S saluator BHSV, saluatorem BP cum Vulg. germinet saluatorem; LXX άνατιλάτω ^ yrj ϰαὶ βλαστησάτω ἔλεος xxi διϰαιοσύνη (sic cod. Alexandr., quocum potissimum congruit recensio Italae a Lact. adhibita [cf. Roenschium p.623, adn. 33 al.; adiciendum tamen id eis potissimum ap. Lact. locis obseruari quos non habeat )

312
saluator. ego enim dominus deus creaui eum. saluator uero est, ut supra diximus, Iesus.

sed et alio loco idem propheta sic praedicauit: ecce natus est uobis puer, et datus est uobis filius, cuius imperium super umeros eius: et uocatum est nomen eius \'magni consilii nuntius\'.

idcirco enim missus est a deo patre, ut uniuersis gentibus quae sub caelo sunt singularis et ueri dei sanctum mysterium reuelaret ablatum perfido populo, qui aduersus deum saepe deliquit.

Daniel quoque similia praelocutus est. uidebam inquit in uisu noctis: et ecce in nubibus caeli ut filius hominis ueniens et usque ad uetustum dierum peruenit. et qui adsistebant, obtulerunt eum: et datum est ei regnum et honor et imperium, et omnes populi tribus linguae seruient ei, et potestas eius aeterna, quae [*]( 2 supra] pag. 311, 3. ) [*](EPITOME 1 s.] cf. ad 311, 3. 9-313,1] c. 42, 4. ) [*](AUCTORES 3] Is. 9, 6; cf. Cyprian. pag. 89,8. 9] Dan. 7,13 s.; Lact. locum non ex Cypriano pag. 92, 17, qui habet aliam eius formam, sumpsit; uersus 13 redit § 15. 16 et c. 21, 1, u. 14 c. 12, 19. ) [*](e Cypriano; cf. Prolegomena], Sixatoauvrjv cett.) avarcefXaTw ἅμα: quae ex- trema uerba quamquam ap. Lact., fort. librariorum culpa, omissa sunt, tamen propter διϰαιοσύνη nominatiuum etiam ἔλεος (cuius accuratam interpretationem fort. alia illa Vulgatae expulsam esse censet Roenschius pag. 554) nominatiuum intellegendum et saluator potius recipiendum quam saluatorem cum Vulg. scribendum esse existimaui. ) [*](B(G)BHPV] 1 eum C, fort. ex Vulg. ego dominus creaui eum sumptum esse Boenschio uid., LXX iyw stjxt xupto; o xilaaj ae 2 et om. R idem — sic] ita propheta B 3 uobis BBSHV cum codd. Cypriani, nobis P cum Vulg., ἡμῑν LXX puer1 B3 4 uobis est P uobis C, nobis codd. Cypr. et Vulg., ὑμῑν cod. Alex. LXX, aTv cett. codd. humerο̎̍2. ex humeru S 5 uocatum est BRHSP cum codd. Cypriani, uocabitur V cum Vulg. ad loco Isaiae cf. Roenschitlm pag. 546 6 in 〈idcirco〉 desinit codicis G pag. 78 (22), sequitur pag. 79 (35), cuius in uersu 1 pauca legebantur enim om. H 8 deum om. R saepe B3 9 reliquit V da- nihel HSPV uidebam, P12 10 uiso B, uisu S ut om. V 11 ueniens — pernenit] ueniens uenit usque ad uetustum dierum P uetustum hic et c. 21, 1 C, anticum infra § 16 bis C, Epit. 42, 4 cum Vulg. 12 adsistabant R est om. B 13 et honor om. R omnis populus (sed -lus ex -li S7) HS 14 ante linguae add. et R2 potestates eius aeternae B )

313
numquam transibit et regnum eius non corrumpetur.

quomodo igitur Iudaei et conStentur et sperant Christum dei, qui hunc idcirco reprobauerant, quia ex homine natus est?

nam cum ita sit a deo constitutum, ut idem Christus bis adueniat in terram, semel ut unum deum gentibus nuntiet, deinde rursus ut regnet, quomodo in secundum eius aduentum credunt qui in primum non crediderunt?

atquin propheta utrosque aduentus eius paucis uerbis comprehendit. ecce inquit in nubibus caeli ut filius hominis ueniens. non dixit ut filius dei, sed ut filius hominis, ut ostenderet quod carne indui haberet in terra, ut suscepta hominis figura et condicione mortali doceret homines iustitiam et cum mandatis dei functus ueritatem gentibus reuelasset, multaretur etiam morte, ut inferos quoque uinceret ac resignaret atque ita demum resurgens ad patrem proficisceretur in nube sublatus.

adiecit enim propheta et ait: et usque ad anticum dierum peruenit et oblatus est ei. anticum dierum appellauit deum summum, cuius aetas et origo non potest conprehendi, quia solus a saeculis fuit, ut erit semper in saecula.

Christum autem post passionem ac resurrectionem ascensurum esse ad deum patrem Dauid in psalmo CVIIII contestatus est his uerbis: dixit [*](EPITOME 21-314, 3] c. 42, 5. ) [*](AUCTORES 21] Ps. 109, 1; cf. Cypriau. pag. 93, 3. ) [*](B(G)BHSPVJ 1 transibunt C-bit Bl) B2 post eius s. I. quod R2 ad loco Danielis cf. Roenschium pag. 598 2 an Christum (filium) dei? nisi forte conferendus est loco Luc. 2, 26 πρὶν ἢ ἴὸη̩ tov Xpiarov xupfou 3 quia ex qui S2 6 in om. B in scfm SI, ι̃∗scdm 82 credunt in mg. H2 7 in om. S 8 adpraehendit B Eecce H 9 pr. ut om. P filius hominis bis, ueniens — dei sed ut om. V 10 carnem B 11 in terra om. B ut] aut V homines] homines ut ostenderet hominibus B 12 dei functus] diffunctus II 13 releuasset R mulctaretur S2 14 in (uinceret) desinit codicis G pag. 79 (35), sequitur pag. 80 (36) paene tota lecta 16 ad om. SlP anticum GR, antiquum BHSPV; cf. ad 312,11; antiquum ex Vulgata inlatum esse suspicatur Haussleiteriis, Theolog. Literaturblatt 1885 pag. 458 peruenit — anticum dierum om. V 17 r (i. e. est) s. I. add. P3 anticum GR, antiqum B, antiquum HSPV appellabat BG 19 ut B1P1V, et B3GRHSP3 20 ac] a[ut] G esse om, V 21 CVIII Bl (■ CVIIII B3) GHS dixit BGRSPV Epit. 42, 5 cum codd. Cypr.LW et Vulg., dicit H cum rell. codd. Cypr., sed cf. εἴπεν o xipio; LXX )

314
dominus domino meo: sede ad dexteram meam, quoadusque ponam inimicos tuos subpedaneum pedu m tuorum. qui propheta cum rex esset, quem appellare dominum suum posset qui sederet ad dexteram dei nisi Christum filium dei, qui est rex regum et dominus dominorum?

quod Esaias apertius ostendit dicens: sic dicit dominus deus Christo domino meo, cuius tenui dexteram obaudire ante eum gentes, et fortitudinem regum disrumpam, aperiam ante illum portas et ciuitates non cludentur. ego ante te ibo et montes deplanabo, et fores aereas conteram et seras ferreas confringam. et dabo tibi thensauros absconditos et inuisibiles, ut [*](AUCTOBES 5] I Timoth. 6, 15. 6] Is. 45, 1-3; Lact. locum non ei Cypriano pag. 56, 10 sumpsit, qui primum tantum habet uersum et huius ipsius aliam recensionem. ) [*](B(G)RHSPV] 1 ad] a P ad (sic) dextris meis Y, ex Vtdg. a dextris meis quoadusque BHSPV cum Cypriani codd. LM, donec B Epit., don(ec) G, cum reU. codd. Cypriani, sed ex Vulg. 2 subpedaneum HSPY Epil., su[b]pe[d]an(eum) G, suppedaneum BR ad loco Psalmi cf. Boen- schiurn pag. 592 3 qui* B rex esset] resurrexisset Bx, corr. B3, rex esset (alt. e ex i) B deum H, \'dñm\' P3 4 suum om. V sederat V nisi Christum filium dei V [/]p[s] filius G 5 (qu)i B rex in mg. P dominantium H cum Yulg. 6 eseias BGB1, pr. e in a corr. W ostendit] docet P 7 domino otll. V meo om. P cuius — gentes C, nisi quod post obaudire 8. I. faciam S*; cf. LXX o* ὲϰρἀτησα τη̃ς δεξια̃ς ὲπαxouaai ἔμπροσεν auroij ἔθνη 8 disrumpam HSPV (idem Cypr. et \'Tertull.\' adu. Iud. c. 7, lip. 713), dirrumpam BGB 9 non cludentur BBP, non c[lu](de)ntur G, concludentur H, non claudentur SV cum Vulg.; an Lact. non concludentur scripserat ? cf. H et LXX ou συγϰλεισθήσονται 10 te om. BSP1, add. P3 11 fores] portas V cum Vulg. serras Bar (pr. r er.) GV 12 thensauros BP, tensauros B, theVsauros H2, thesauros SV inuisibiles (e ex i R2) RHSPV, inuisibiles aperiam tibi B, idem fuisse in G uestigia et spatia indicant; aperiam tibi, quod quis fort. in BHSPV secundum Vulgatam et dabo tibi thesauros absconditos et arcana secretorum, ut scias deletum suspicetur, cum talis libmriorum licentia in locis S. Scripturae a Lact. adlatis perraro obseruetur ac ne sic quidem locus ad formam Vulgatae redactus sit (adde quod pag. 315,1 deus Israhel in BSPV uel contra Vulgatam omissum est), ab eodem homine non plane inerudito, qui non nullis locis eum codicem e quo B et G deriuati sunt interpolauit (cf. Der St. Galler Palimpsest pag. 253 88.), )

315
scias quia ego dominus deus, qui uoco nomen tuum.

denique ob uirtutem ac fidem, quam deo eihibuit in terra, datum est ei regnum et honor et imperium et omnes populi tribus linguae seruiunt ei, et potestas eius aeterna, quae numquam transibit, et regnum eius non corrumpetur.

quod quidem duobus modis intellegitur, quia et nunc habet perpetuam potestatem, cum omnes gentes et omnes linguae nomen eius uenerantur, maiestatem confitentur, doctrinam secuntur, uirtutem imitantur, habet imperium atque honorem, cum omnes tribus terrae praeceptis eius obtemperant,

et idem postea, cum rursus aduenerit in claritate ac potestate, [*](EPITOME 11—316,1] c. 43, 1. ) [*](AUCTORES 3-0] cf. pag. 312, 12. 3. ) [*](cuius etiam plurimae illae uidentur esse interpolationes, quas, ubi G deest, B solus habet, inlatum esse existimo e cognitione interpretationis illius, qualis est ap. Tichon. regul. I, Patrolog. tom. XVIII pag. 17 B Migne (cf. Sabaterium II 592) et dabo tibi thesauros absconditos et iuuisibiles aperiam tibi (cf. similem ap. Tertull. adu. Marc. IV 25, II p. 226; V 14, pag. 317), quae proxime accedit ad graecam LXX xat owow aoi Orjoaupou; οτεινούϕους ἀποϰρύϕους, aoparou; (aop. om. cod. Alex.) ἀνοίξω aOt; cf. mox ad dominus deus et tuum adnotata. ) [*](B(G)RHSPVJ 1 post ego hoc sum SP, Tichonius l. c., edd., repugnante interpret. LXX, etiam apud Vigil. Taps. de trinit. lib. V pag. 243 ed. Aufflet. (1664) et in Vulg. sum om. dominus deus RHSPV Vigi- lius l. c., dominus deus tuus B, idem fuisse in G uestigia et spatia indicant; LXX ὅτι iyw ϰύριος o θεός aou, sed aov om. cod. Alex. Vatic. Sinait., id quod maxime auget suspicionem interpolationis; pariter in ego autem unus B contra codicem Alex. autem addidit infra c. 18, 27; cf. modo ad inuisibiles adnotata; ap. Tichon. I. c. dominus cum Vulg. quo H tuum RSPV, tuum deus israhel B, tum (sic) deus [is](rahel) G, tuum rdeus\' (s. I. m. 2) israhel H, deus Israhel add. etiam Tichonius l. c., Vigilius l. c., Vulg., LXX o xaXwv xb ovoūa aou o (o om. cod. Alex.) θεὸς \'Ισραήλ, ted cf. p. 314, 12 ad inuisibiles et modo ad dominus deus adnotata ad loco Isaiae cf. Roenschium pag. 552 2 ac] et H deo om. S exibuit Bl (corr. B3) P in] de V terrft ( er.) B, terram H 3 inperium G 4 post tribus s. I. et R1 seruient HSV edd., ex pag. 312, 14 5 et ovi. H in et regnu desinit codicis G pag. 80 (36) & quia & V 7 cum om. V 8 omnes (ante linguae), e ex i m. 3 P maiestate H 9 sequuntur HSP im(itan)tur B1, mirantur B2 atque] habet V edd. 10 terrae] linguae V 11 euenerit R, aduenerint P potestate ac claritate V )

316
at omnem animam iudicet et iustos restituat ad uitam, tunc uere totia= terrae regimen obtinebit: tunc sublato de rebus humanis omni malo aureum saeculum at poetae uocant, id est iustum ac pacificum tempus orietur.

sed haec uberius in ultimo libro disseremus, cum de secundo aduentu loquemur: nunc de primo ut coepimus< explicemus.

Summus igitur deus ac parens omnium cum religionem suam transferre uoluisset, doctorem iustitiae misit e caelo, ut nouis cultoribus nouam legem in eo uel per eum daret, non sicut ante fecerat per hominem, sed tamen nasci eum uoluit tamquam hominem, ut per omnia summo patri similis existeret.