Divinarum Institutionum

Lactantius

Lactantius. L. Caeli Firmiani Lactanti Opera omnia, Part I. Brandt, Samuel, editor; Laubmann, Georg, editor. Vienna: Gerold, 1890.

Emmanuel autem numquam uocitatus est, sed Iesus, qui latine dicitur salutaris siue saluator, quia cunctis gentibus salutifer uenit: sed propheta declarauit hoc nomine quod deus ad homines in carne uenturus esset.

Emmanuel enim significat \'nobiscum deus\', scilicet quia illo per uirginem nato confiteri homines oportebat deum secum esse id est in terra et in carne mortali. unde Dauid in psalmo LXXXIIII ueritas inquit de terra orta est, quia deus, in quo ueritas est, terrenum corpus accepit, ut terrenis uiam salutis aperiret.

item Esaias ipse: ipsi autem non crediderunt et exacerbauerunt spiritum sanctum et conuersus est eis ad inimicitiam. et ipse expugnauit et recordatus est dierum saeculi, qui suscitauit de terra pastorem ouium.

quis autem futurus esset ille pastor, declarauit alio loco dicens: exsultent caeli desuper et nubes induant iustitiam, aperiatur terra. et pullulet [*](EPITOME 3 s.] c. 37, 9. 5-7] c. 39, 3 Emman. - deus. 10 terrenum corpus] c. 38, 8. ) [*](AUCTORES 9] Ps. 84,12. 11] Is. 03,10 s. 16] Is. 45, 8. ) [*](EXPILATORES 3 s.] Augustin. de ciu. dei XVII 18 (II 245, 13 s.); Isidor. orig. VII 2,7. 3-8. 10 s.] Isidor. ibid. § 10. ) [*](B(G)RHSPVJ 1 est testimonium B est] et R, om. V 2 perhiberetur H inimicis (quart. i ras. ex u) H emmanuhel V uocatus BV i 3 siue] suae (i m. 2) H 5 nomen V ad ex ab S2 uenturus esset in carne B emmanuhel HV 6 enim] autem V quia] et S illo om. V ? 7 nato (corr. m. 2) V \'deum\' P sec ///// um (3 uel 4 litt. er.) B 8 iterraj P L inde SP, unde et V 9 XXXIIII (L add. m. 3) B ad loco Psalmi cf. Roenschium pag. 591 quia] et quia V 11 ipse om. B, sed cf. c. 17,9 item Moyses ipse eseias BR 13 reis1 P 14 quia B sus\'ci\'tauit B de] deus de B 15 ad loco Isaiae cf. Roenschium pag. 562 esset] est Bl, corr. B3 16 induant C; LXX al νεϕέλαι ῥανάτωσαν ὸιϰαιοσύνην, Vtdg. nubes pluant iustum, unde ap. Lact. fort. impluant scribendum esse existimat Roenschius p. 554 17 et aperiatur S saluator BHSV, saluatorem BP cum Vulg. germinet saluatorem; LXX άνατιλάτω ^ yrj ϰαὶ βλαστησάτω ἔλεος xxi διϰαιοσύνη (sic cod. Alexandr., quocum potissimum congruit recensio Italae a Lact. adhibita [cf. Roenschium p.623, adn. 33 al.; adiciendum tamen id eis potissimum ap. Lact. locis obseruari quos non habeat )

312
saluator. ego enim dominus deus creaui eum. saluator uero est, ut supra diximus, Iesus.