Divinarum Institutionum

Lactantius

Lactantius. L. Caeli Firmiani Lactanti Opera omnia, Part I. Brandt, Samuel, editor; Laubmann, Georg, editor. Vienna: Gerold, 1890.

Emmanuel autem numquam uocitatus est, sed Iesus, qui latine dicitur salutaris siue saluator, quia cunctis gentibus salutifer uenit: sed propheta declarauit hoc nomine quod deus ad homines in carne uenturus esset.

Emmanuel enim significat \'nobiscum deus\', scilicet quia illo per uirginem nato confiteri homines oportebat deum secum esse id est in terra et in carne mortali. unde Dauid in psalmo LXXXIIII ueritas inquit de terra orta est, quia deus, in quo ueritas est, terrenum corpus accepit, ut terrenis uiam salutis aperiret.