Divinarum Institutionum

Lactantius

Lactantius. L. Caeli Firmiani Lactanti Opera omnia, Part I. Brandt, Samuel, editor; Laubmann, Georg, editor. Vienna: Gerold, 1890.

denique ob uirtutem ac fidem, quam deo eihibuit in terra, datum est ei regnum et honor et imperium et omnes populi tribus linguae seruiunt ei, et potestas eius aeterna, quae numquam transibit, et regnum eius non corrumpetur.

quod quidem duobus modis intellegitur, quia et nunc habet perpetuam potestatem, cum omnes gentes et omnes linguae nomen eius uenerantur, maiestatem confitentur, doctrinam secuntur, uirtutem imitantur, habet imperium atque honorem, cum omnes tribus terrae praeceptis eius obtemperant,

et idem postea, cum rursus aduenerit in claritate ac potestate, [*](EPITOME 11—316,1] c. 43, 1. ) [*](AUCTORES 3-0] cf. pag. 312, 12. 3. ) [*](cuius etiam plurimae illae uidentur esse interpolationes, quas, ubi G deest, B solus habet, inlatum esse existimo e cognitione interpretationis illius, qualis est ap. Tichon. regul. I, Patrolog. tom. XVIII pag. 17 B Migne (cf. Sabaterium II 592) et dabo tibi thesauros absconditos et iuuisibiles aperiam tibi (cf. similem ap. Tertull. adu. Marc. IV 25, II p. 226; V 14, pag. 317), quae proxime accedit ad graecam LXX xat owow aoi Orjoaupou; οτεινούϕους ἀποϰρύϕους, aoparou; (aop. om. cod. Alex.) ἀνοίξω aOt; cf. mox ad dominus deus et tuum adnotata. ) [*](B(G)RHSPVJ 1 post ego hoc sum SP, Tichonius l. c., edd., repugnante interpret. LXX, etiam apud Vigil. Taps. de trinit. lib. V pag. 243 ed. Aufflet. (1664) et in Vulg. sum om. dominus deus RHSPV Vigi- lius l. c., dominus deus tuus B, idem fuisse in G uestigia et spatia indicant; LXX ὅτι iyw ϰύριος o θεός aou, sed aov om. cod. Alex. Vatic. Sinait., id quod maxime auget suspicionem interpolationis; pariter in ego autem unus B contra codicem Alex. autem addidit infra c. 18, 27; cf. modo ad inuisibiles adnotata; ap. Tichon. I. c. dominus cum Vulg. quo H tuum RSPV, tuum deus israhel B, tum (sic) deus [is](rahel) G, tuum rdeus\' (s. I. m. 2) israhel H, deus Israhel add. etiam Tichonius l. c., Vigilius l. c., Vulg., LXX o xaXwv xb ovoūa aou o (o om. cod. Alex.) θεὸς \'Ισραήλ, ted cf. p. 314, 12 ad inuisibiles et modo ad dominus deus adnotata ad loco Isaiae cf. Roenschium pag. 552 2 ac] et H deo om. S exibuit Bl (corr. B3) P in] de V terrft ( er.) B, terram H 3 inperium G 4 post tribus s. I. et R1 seruient HSV edd., ex pag. 312, 14 5 et ovi. H in et regnu desinit codicis G pag. 80 (36) & quia & V 7 cum om. V 8 omnes (ante linguae), e ex i m. 3 P maiestate H 9 sequuntur HSP im(itan)tur B1, mirantur B2 atque] habet V edd. 10 terrae] linguae V 11 euenerit R, aduenerint P potestate ac claritate V )

316
at omnem animam iudicet et iustos restituat ad uitam, tunc uere totia= terrae regimen obtinebit: tunc sublato de rebus humanis omni malo aureum saeculum at poetae uocant, id est iustum ac pacificum tempus orietur.

sed haec uberius in ultimo libro disseremus, cum de secundo aduentu loquemur: nunc de primo ut coepimus< explicemus.

Summus igitur deus ac parens omnium cum religionem suam transferre uoluisset, doctorem iustitiae misit e caelo, ut nouis cultoribus nouam legem in eo uel per eum daret, non sicut ante fecerat per hominem, sed tamen nasci eum uoluit tamquam hominem, ut per omnia summo patri similis existeret.

ipse enim pater deus, origo et principium rerum, quo-niam parentibus caret, ὰπάπωρ atque ὰμήτωρ a Trismegisto uerissime nominatur, quod ei nullo sit procreatus. idcirco etiam filium bis nasci oportuit, ut et ipse fieret ὰπάτωρ atque ὰμήτωρ.

in prima enim natiuitate spiritali ὰμήτωρ fuit, quia

sine officio matris a solo deo patre generatus est, in secunda uero carnali ὰπάτωρ fuit, quoniam sine patris officio uirginali utero procreatus est, ut mediam inter deum hominemque substantiam gerens nostram hanc fragilem inbecillamque naturam [*](4 in ultimo libro] c. 20. 24. ) [*](EPITOME 7—11]c.38,8. 14—317,3] c.38,ss. 19-317, l]c.39,7. ) [*](AUCTOBES 9 s. 317, 7 (deum)] cf. Cypr. p. 68, 10. 13 s. a Trismegisto] cf. pag. 26, 2. ) [*](EXPILATOBES 14-19] cf. Isidor. orig. VU 2,12. ) [*](BRHSPV] 1 et] ut Bx, corr. B3, om. HV tunc] cum H, tum P 2 uero H obtinet B 5 libro om. S disseremus (alt. e ex i m. 2) H loquamur BI, corr. BJ 8 ante uel post transferre fort. excidit ad gentes, cf. pag. 306, 12 noluisset P1, corr. P3 de caelo H 9 nobis Bl (corr. B3) H uel om. P 10 nasci om. V .11 patri] deo patri H, patri. (H er.) S 12 deus pater V; deus pater et origo edd. 13 apatora H ametora (om. a) H, AMЄΤΩΡ V trismegistos H, trismegistro SVac 14 ex om. H 15 et om. BSV fieret om. S apator atque ametor (e in ametor ex i P3) BHPV, amater atque ametur sic S 16 spuali* (a er.) S ametor C 17 patre deo H 18 apator C fuit om. P <e) uirginali Heumannus 19 est utero procreatus R 20 nra (alt. - m. 2) S hanc nostram B inbecillemque P )

317
quasi manu ad inmortalitatem posset educere.

factus est et dei filius per spiritum et hominis per carnem, id est et deus et homo. dei uirtus in eo ex operibus quae fecit apparuit, fragilitas hominis ex passione quam pertulit: quam cur susceperit paulo post docebo.

interim et deum fuisse et hominem ex utroque genere permixtum prophetis uaticinantibus discimus.

Esaias deum fuisse testatur his uerbis: fatigata est Aegyptus, et negotiatio Aethiopum et Sabain uiri alti ad te transgredientur et tui erunt serui et post te ambulabunt uincti conpedibus et adorabunt te et in te precabuntur: quoniam in te deus est, et non est deus alius praeter te. tu enim es deus, et nos nesciebamus, deus Israhel saluator. confundentur et reuerebuntur omnes qui aduersantur tibi, et cadent in confessionem. [*]( 5 paulo post] c. 16. ) [*](EPITOME 3-7] 39, 3 s. fuit-praedictum est. 7. 10 -14] c. 39,4. ) [*](AUCTORES 1-6 (ex utroque genere permixtum)] Cyprian. p. 73,19; 74,15 s. (ex utroque genere concretus). 7] Is. 45, 14-16; pars uersus 14 redit c. 29,10; cf. Cyprian. pag. 68,14. ) [*](BRHSPV] 1 manum (m exp. et del. m. 1?)B ilmortalitatem B educere, factus et dei filius Heumannus 2 et (ante dei) om. V id est] idem S 4 hominu S quam cur coperit S, qua coeperit (om. cur) V 5 et (ante hominem) om. B 6 generre\' H2 uatiginantibus RlH diximus S 7 eseias BRy (alt. e in a carr.R2) P deum om. V 8 sabain HPV, sabao[c]h in jB, sabain in B2, sabai S; sabain uiri] saba toii (Ti m. 2) muri R; malim Sabaim cum edd. et cod. Cypr. L; LXX σαβαείμ, cod. Alex. d σεβωείμ 9 at te B, at P1, at \'te\' P3, a te V 10 et in te precabuntur om. R in om. V 11 praecabuntur BP, ut saepissime est (ante et) om. H deus alius R cum codd. Cypriani, alius deus BHPV (recte?), deus om. S; cf. infra c. 29,10; eadem uarietas ap. alios, cf. Sabaterium II 594 col. 1; non est absque te deus Vulg. 12 es deus H cum codd. Cypriani et Vulgata (tu es deus), deus es BRSPV; eadem uarietas ap. alios, cf. Sabat ibid. col. 2; au yip eT Oeo; LXX et] set R nos nesciebamus BV Epit. 39, 4, non sciebamus R cum codd. Cypriani, nos non (n S) sciebamus SP, magna ap. alios quoque uarietas, cf. Sabat. ibid.; ϰαὶ oux ἤ̩ὸειμεν LXX 13 istrahel B, isrf RPV, irf S 14 cadunt V confessionem RPi, quod cum Epit. quoque habeat, non casu inlatum uidetur (adde quod ne in Cypriani quidem codd. is casus ualuit), con- ▼ fessione B, confessionem corr.Ps, confusionem H cum Cypriani codd. LMB, )

318
item propheta Hieremias sic ait:

hic deus noster est et non deputabitur alius absque illo, qui inuenit omnem uiam prudentiae et dedit eam Iacob puero suo et Israhel dilecto sibi. post haec in terris uisus est et cum hominibus conuersatus est.