Divinarum Institutionum
Lactantius
Lactantius. L. Caeli Firmiani Lactanti Opera omnia, Part I. Brandt, Samuel, editor; Laubmann, Georg, editor. Vienna: Gerold, 1890.
nam cum ita sit a deo constitutum, ut idem Christus bis adueniat in terram, semel ut unum deum gentibus nuntiet, deinde rursus ut regnet, quomodo in secundum eius aduentum credunt qui in primum non crediderunt?
atquin propheta utrosque aduentus eius paucis uerbis comprehendit. ecce inquit in nubibus caeli ut filius hominis ueniens. non dixit ut filius dei, sed ut filius hominis, ut ostenderet quod carne indui haberet in terra, ut suscepta hominis figura et condicione mortali doceret homines iustitiam et cum mandatis dei functus ueritatem gentibus reuelasset, multaretur etiam morte, ut inferos quoque uinceret ac resignaret atque ita demum resurgens ad patrem proficisceretur in nube sublatus.
adiecit enim propheta et ait: et usque ad anticum dierum peruenit et oblatus est ei. anticum dierum appellauit deum summum, cuius aetas et origo non potest conprehendi, quia solus a saeculis fuit, ut erit semper in saecula.
Christum autem post passionem ac resurrectionem ascensurum esse ad deum patrem Dauid in psalmo CVIIII contestatus est his uerbis: dixit [*](EPITOME 21-314, 3] c. 42, 5. ) [*](AUCTORES 21] Ps. 109, 1; cf. Cypriau. pag. 93, 3. ) [*](B(G)BHSPVJ 1 transibunt C-bit Bl) B2 post eius s. I. quod R2 ad loco Danielis cf. Roenschium pag. 598 2 an Christum (filium) dei? nisi forte conferendus est loco Luc. 2, 26 πρὶν ἢ ἴὸη̩ tov Xpiarov xupfou 3 quia ex qui S2 6 in om. B in scfm SI, ι̃∗scdm 82 credunt in mg. H2 7 in om. S 8 adpraehendit B Eecce H 9 pr. ut om. P filius hominis bis, ueniens — dei sed ut om. V 10 carnem B 11 in terra om. B ut] aut V homines] homines ut ostenderet hominibus B 12 dei functus] diffunctus II 13 releuasset R mulctaretur S2 14 in (uinceret) desinit codicis G pag. 79 (35), sequitur pag. 80 (36) paene tota lecta 16 ad om. SlP anticum GR, antiquum BHSPV; cf. ad 312,11; antiquum ex Vulgata inlatum esse suspicatur Haussleiteriis, Theolog. Literaturblatt 1885 pag. 458 peruenit — anticum dierum om. V 17 r (i. e. est) s. I. add. P3 anticum GR, antiqum B, antiquum HSPV appellabat BG 19 ut B1P1V, et B3GRHSP3 20 ac] a[ut] G esse om, V 21 CVIII Bl (■ CVIIII B3) GHS dixit BGRSPV Epit. 42, 5 cum codd. Cypr.LW et Vulg., dicit H cum rell. codd. Cypr., sed cf. εἴπεν o xipio; LXX )