Divinarum Institutionum

Lactantius

Lactantius. L. Caeli Firmiani Lactanti Opera omnia, Part I. Brandt, Samuel, editor; Laubmann, Georg, editor. Vienna: Gerold, 1890.

idcirco enim missus est a deo patre, ut uniuersis gentibus quae sub caelo sunt singularis et ueri dei sanctum mysterium reuelaret ablatum perfido populo, qui aduersus deum saepe deliquit.

Daniel quoque similia praelocutus est. uidebam inquit in uisu noctis: et ecce in nubibus caeli ut filius hominis ueniens et usque ad uetustum dierum peruenit. et qui adsistebant, obtulerunt eum: et datum est ei regnum et honor et imperium, et omnes populi tribus linguae seruient ei, et potestas eius aeterna, quae [*]( 2 supra] pag. 311, 3. ) [*](EPITOME 1 s.] cf. ad 311, 3. 9-313,1] c. 42, 4. ) [*](AUCTORES 3] Is. 9, 6; cf. Cyprian. pag. 89,8. 9] Dan. 7,13 s.; Lact. locum non ex Cypriano pag. 92, 17, qui habet aliam eius formam, sumpsit; uersus 13 redit § 15. 16 et c. 21, 1, u. 14 c. 12, 19. ) [*](e Cypriano; cf. Prolegomena], Sixatoauvrjv cett.) avarcefXaTw ἅμα: quae ex- trema uerba quamquam ap. Lact., fort. librariorum culpa, omissa sunt, tamen propter διϰαιοσύνη nominatiuum etiam ἔλεος (cuius accuratam interpretationem fort. alia illa Vulgatae expulsam esse censet Roenschius pag. 554) nominatiuum intellegendum et saluator potius recipiendum quam saluatorem cum Vulg. scribendum esse existimaui. ) [*](B(G)BHPV] 1 eum C, fort. ex Vulg. ego dominus creaui eum sumptum esse Boenschio uid., LXX iyw stjxt xupto; o xilaaj ae 2 et om. R idem — sic] ita propheta B 3 uobis BBSHV cum codd. Cypriani, nobis P cum Vulg., ἡμῑν LXX puer1 B3 4 uobis est P uobis C, nobis codd. Cypr. et Vulg., ὑμῑν cod. Alex. LXX, aTv cett. codd. humerο̎̍2. ex humeru S 5 uocatum est BRHSP cum codd. Cypriani, uocabitur V cum Vulg. ad loco Isaiae cf. Roenschitlm pag. 546 6 in 〈idcirco〉 desinit codicis G pag. 78 (22), sequitur pag. 79 (35), cuius in uersu 1 pauca legebantur enim om. H 8 deum om. R saepe B3 9 reliquit V da- nihel HSPV uidebam, P12 10 uiso B, uisu S ut om. V 11 ueniens — pernenit] ueniens uenit usque ad uetustum dierum P uetustum hic et c. 21, 1 C, anticum infra § 16 bis C, Epit. 42, 4 cum Vulg. 12 adsistabant R est om. B 13 et honor om. R omnis populus (sed -lus ex -li S7) HS 14 ante linguae add. et R2 potestates eius aeternae B )

313
numquam transibit et regnum eius non corrumpetur.

quomodo igitur Iudaei et conStentur et sperant Christum dei, qui hunc idcirco reprobauerant, quia ex homine natus est?

nam cum ita sit a deo constitutum, ut idem Christus bis adueniat in terram, semel ut unum deum gentibus nuntiet, deinde rursus ut regnet, quomodo in secundum eius aduentum credunt qui in primum non crediderunt?

atquin propheta utrosque aduentus eius paucis uerbis comprehendit. ecce inquit in nubibus caeli ut filius hominis ueniens. non dixit ut filius dei, sed ut filius hominis, ut ostenderet quod carne indui haberet in terra, ut suscepta hominis figura et condicione mortali doceret homines iustitiam et cum mandatis dei functus ueritatem gentibus reuelasset, multaretur etiam morte, ut inferos quoque uinceret ac resignaret atque ita demum resurgens ad patrem proficisceretur in nube sublatus.