Divinarum Institutionum

Lactantius

Lactantius. L. Caeli Firmiani Lactanti Opera omnia, Part I. Brandt, Samuel, editor; Laubmann, Georg, editor. Vienna: Gerold, 1890.

sed et alio loco idem propheta sic praedicauit: ecce natus est uobis puer, et datus est uobis filius, cuius imperium super umeros eius: et uocatum est nomen eius \'magni consilii nuntius\'.

idcirco enim missus est a deo patre, ut uniuersis gentibus quae sub caelo sunt singularis et ueri dei sanctum mysterium reuelaret ablatum perfido populo, qui aduersus deum saepe deliquit.