Divinarum Institutionum
Lactantius
Lactantius. L. Caeli Firmiani Lactanti Opera omnia, Part I. Brandt, Samuel, editor; Laubmann, Georg, editor. Vienna: Gerold, 1890.
sed tamen quoniam clemens et pius est erga suos deus, ad eos ipsos eum misit quos oderat, ne illis in perpetuum salutis uiam clauderet, sed daret iis liberam facultatem sequendi deum, ut et praemium uitae adipiscerentur, si secuti fuissent, quod plurimi eorum faciunt atque fecerunt, et culpa sua in poenam mortis incurrerent, si regem suum repudiassent.
aput illos igitur et ex eorum semine regenerari eum iussit, ne si fuisset alienigena, iustam possent excusationem de lege praetendere, quod eum non suscepissent, simul, ut nulla omnino gens esset in terra cui spes inmortalitatis negaretur.
Descendens itaque de caelo sanctus ille spiritus dei sanctam uirginem cuius utero se insinuaret elegit. at illa diuino spiritu hausto repleta concepit et sine ullo adtactu uiri repente uirginalis uterus intumuit.
quodsi animalia quaedam uento et aura concipere solere omnibus notum est, cur [*](EPITOME 2-18] c. 38, 8 s. ) [*](AUCTORES § 1SS.] cf. Cyprian. pag. 73, 18. 18 s. (uento et aura)] cf. Verg. Georg. III 274 s. ) [*](B(0)RHSPV] 1 captiui V quia] quoniam H ad loc. Ieremiae cf. Roenschium pag. 566 2 rut\' B3 3 carnem (exp. m. 1?) P 4 fleri om. B esse H 5 quoniam om. S est et pius H est om. V suos] nos P 6 ipsos eum ipsum P rue\' P3 im S 7 salu*tis fs er.) V claudeireit 82 iis B, his BHSPV libenter S a Facultatem incipit codicis G pag. 77 (21), cuius in uerss. 1-10 fere omnia, 11-15 perpauca legebantur 8 dei BPl (dm̃ corr. P3) V et om. H 9 et] aut H culpa - mortis] poenam sua. (m er.) in culpam toortis1 (s.l. m.2), ordin. uerbor. significauit m. 1 B, culp[am] sua[m poenam] in culpa m[ortis] G culpa] pulchra V 10 poena V post repudiasseut hoc quod sciebat esse facturos B, [qu]od scieba[nt] (esse) facturos G 12 ne si] nisi B1, nisi renim\' R2 13 quod om. R ex eum non suscepissent hoc eum se non suscipere debere R1 14 in] et in H cui — negaretur om. Bl (s. I. B3) G necaretur H 15 scatus (-m. 2) sic H 16 uirginem B2 e 17 diuina pac, di*uno ex diuino F2 hausto] sco V et om. H tactu S 19 et] aut SP quisquam — cui] quisquam spiritu (spu S) cui SP )
quod sane incredibile posset uideri, nisi hoc futurum ante multa saecula prophetae cecinissent. Solomon in ode undeuicesima ita dicit: infirmatus est uterus uirginis et accepit fetum, et grauata est et facta est in multa miseratione mater uirgo.
item propheta Esaias, cuius uerba sunt haec: propter hoc dabit deus ipse uobis signum: ecce uirgo accipiet in uterum et pariet filium, et uocabitis nomen eius Emmanuel.