Divinarum Institutionum

Lactantius

Lactantius. L. Caeli Firmiani Lactanti Opera omnia, Part I. Brandt, Samuel, editor; Laubmann, Georg, editor. Vienna: Gerold, 1890.

ergo, ut coeperam dicere, cum statuisset deus doctorem uirtutis mittere ad homines, renasci eum denuo in carne praecepit et ipsi homini similem fieri, cui dux et comes et magister esset futures.

sed tamen quoniam clemens et pius est erga suos deus, ad eos ipsos eum misit quos oderat, ne illis in perpetuum salutis uiam clauderet, sed daret iis liberam facultatem sequendi deum, ut et praemium uitae adipiscerentur, si secuti fuissent, quod plurimi eorum faciunt atque fecerunt, et culpa sua in poenam mortis incurrerent, si regem suum repudiassent.

aput illos igitur et ex eorum semine regenerari eum iussit, ne si fuisset alienigena, iustam possent excusationem de lege praetendere, quod eum non suscepissent, simul, ut nulla omnino gens esset in terra cui spes inmortalitatis negaretur.

Descendens itaque de caelo sanctus ille spiritus dei sanctam uirginem cuius utero se insinuaret elegit. at illa diuino spiritu hausto repleta concepit et sine ullo adtactu uiri repente uirginalis uterus intumuit.