Divinarum Institutionum
Lactantius
Lactantius. L. Caeli Firmiani Lactanti Opera omnia, Part I. Brandt, Samuel, editor; Laubmann, Georg, editor. Vienna: Gerold, 1890.
Esaias quoque sic loquitur: uenio colligere omnes gentes et linguas, et uenient et uidebunt claritatem meam. et dimittam super eos signum et mittam ex iis conseruatos in gentes quae longe sunt, quae non audierunt gloriam meam, et nuntiabunt claritatem meam in gentes.
uolens igitur deus metatorem templi sui mittere in terram noluit eum in potestate et claritate caelesti mittere, ut ingratus in deum populus in errorem maximum induceretur ac poenas pro facinoribus suis luerent qui dominum ac deum suum non recepissent: quod olim prophetae cecinerant sic esse futurum.