Divinarum Institutionum

Lactantius

Lactantius. L. Caeli Firmiani Lactanti Opera omnia, Part I. Brandt, Samuel, editor; Laubmann, Georg, editor. Vienna: Gerold, 1890.

nemo adseuerationi nostrae fidem commodet, nisi ostendero prophetas ante multam temporum seriem praedicasse, fore aliquando ut filius dei nasceretur sicut homo et mirabilia faceret et cultum dei per totam terram seminaret et postremo patibulo figeretur et tertio die resurgeret.

quae omnia cum probauero eorum ipsorum litteris qui deum suum mortali corpore utentem uiolauerunt, quid aliut [*](EPITOME 24-302, 2] c. 36, 1 (quid — religiosa). ) [*](B(G)RНSPV] 1 fateretur B 2 imoduim H2 hominis] sermonis H 3 rprimal B7 ut potui om. H 4 maxima BP3 (a. I. corr., maxime Pl) V 7 primis (aU. i ras. ex u) H precessisse V 8 adpropinquantes (exp. IH. 1 ?) P 10 rerum B1, in ras. corr. B3 11 non in uirtute] non modo quidem uirtutem H potestatem H in] et in SH figuram V 12 conditionem pi, m ckl. P3 et ante cum] ut B edd. fuisse H 13 traderet ( ̃m. 2) S ea* (m er.) R 14 et] ut B, retl P3 a (quem iudu)- [era]t incipit codicis G pag. 75 (63), cuius in uerss. 1- 5 pauca legebantur 15 quemrqua (ante gerebat) B1 et] in B*r (nunc eras.) G spe ( ̃m. 2) B uincendarel B2 offerret om. H, afFerret edd. 17 praedicata V 18 uidebimus pI, bi del. P3, uidebamus V 19 temporum] annorum B 20 ut aliquando S ut om. P sic (~ m. 2) S 21 homo om. P miralia V itojtam H1 22 pr. et om. H et tertio die resurgeret om. R 24 summum B, suum V3 utendum B uiolauerint V1 )

302
obstabit quominus ueram sapientiam clarum sit in hac sola religione uersari?

Nunc a principio totius sacramenti origo narranda est. maiores nostri, qui erant principes Hebraeorum, cum sterilitate atque inopia laborarent, transierunt in Aegyptum rei frumentariae gratia ibique diutius commorantes intolerabili seruitutis iugo premebantur.