Divinarum Institutionum

Lactantius

Lactantius. L. Caeli Firmiani Lactanti Opera omnia, Part I. Brandt, Samuel, editor; Laubmann, Georg, editor. Vienna: Gerold, 1890.

exinde tetrarchas habuerunt usque ad Herodem, qui fuit sub imperio Tiberii Caesaris: cuius anno quinto decimo id est duobus Geminis consulibus ante diem decimum Kalendarum Aprilium Iudaei Christum cruci adfixerunt.

hic rerum textus, hic ordo in arcanis sanctarum litterarum continetur. sed prius ostendam qua de causa in terram uenerit Christus, ut fundamentum diuinae religionis et ratio clarescat.

Cum saepe Iudaei praeceptis salutaribus repugnarent atque a diuina lege desciscerent aberrantes ad inpios cultus deorum, tum deus iustos et electos uiros sancto spiritu inplebat, prophetas, in media plebe constituens, per quos peccata ingrati populi uerbis minacibus increparet et nihilominus hortaretur ad paenitentiam sceleris agendam: