Divinarum Institutionum
Lactantius
Lactantius. L. Caeli Firmiani Lactanti Opera omnia, Part I. Brandt, Samuel, editor; Laubmann, Georg, editor. Vienna: Gerold, 1890.
pro his tamen diuinis beneficiis bonorem deo non reddiderunt, sed depulsa iam seruitute, iam siti fameque deposita in luxuriam prolapsi ad profanos Aegyptiorum. ritus animos transtulerunt.
cum enim Moyses dux eorum ascendisset in montem atque ibi quadraginta diebus moraretur, aureum caput bouis, quem uocant Apim, quod eos in signo praecederet, figurarunt.
quo peccato ac scelere offensus deus inpium et ingratum populum pro merito poenis grauibus adfecit et legi quam per Moysen dederat subiugauit.
postea uero cum in deserta quadam parte Syriae consedissent, amiserunt uetus nomen Hebraei, et quoniam princeps examinis eorum ludas erat, Iudaei appellati et terra quam incoluere Iudaea.
et primo quidem non dominio regum subiecti fuerunt, sed populo ac legi ciuiles iudices praesidebant, non tamen in annum constituti sicut Romani consules, sed perpetua iurisdictione subnixi. tum sublato iudicum nomine potestas regalis inducta est.