Divinarum Institutionum

Lactantius

Lactantius. L. Caeli Firmiani Lactanti Opera omnia, Part I. Brandt, Samuel, editor; Laubmann, Georg, editor. Vienna: Gerold, 1890.

tum autem nemo sapiens uocabatur, cum omnes erant: utinamque nomen illut aliquando publicum quamuis ad paucos redactum tamen uim suam retineret.

possent enim fortasse pauci illi uel ingenio uel auctoritate uel adsiduis hortamentis liberare populum uitiis et erroribus. sed adeo in totum sapientia occiderat, ut ex ipsa nominis adrogantia nullum eorum qui uocarentur appareat fuisse sapientem.

et tamen prius quam haec philosophia quae [*](AUCTORES 6 s.] cf. Quid. Metam. 1128 ss. § 8] cf. Cic. Tusc. V 3,7. ) [*](B(G)BHSPV] 1 post diis excidisse suis inanibus (ef. V 12, 13) uel simile existimo, (his) diis Schoellius corporbus sic H, corporibus V quaesiuerunt H 2 omne corpus B huhrs mundi S 3 religionis HP1, -is in -es corr. P3 et inpietas om. R sicut H 4 enim BSHP suos (pr. s add. m. 3) P sed] et B muntes Bac a Meutes incipit codicis G pag. 72 (41) paene tota lecta 5 hominis P religionibus P3 6 inheserunt (a s. I. eras., quod add. m. 2) B, [heserunt] G 7 omne om. H, omnes (exp. m. 3) P sjhtis (c cr.) S, sptis (i. e. spertis) Y 8 temporalia] corporalia H 9 maior H malum] prauum H fidew P; impetus Heumannus 10 recti5 ex rectu S1 quia] quoniam S praesentium B, presentis H 11 uersata II 12 cõ | praehenderunt (a del. m. 3) B huic V3 13 erit R1 tum (scd m ex uc B3) BS homi - esapientium (corr. m. 2) V 14 sapientiae B, s[a]pie[ntiae] G tu ( ̃m. 2) H 15 utinam II 16 aliquando om. H ad] apud H 17 retinere*t (t final. ras. ex N) B 18 uel adsiduis hortamentis om. R alt. uel om. H a uitiis P 19 occiderant V 20 adrogantia] adroganti adsumtione R uocaretur GH 21 et] sed V quaeque V ) [*](18* )

276
dicitur esset inuenta, septem fuisse traduntur, qui primi omnium quia de rebus naturalibus quaerere ac disputare sunt ausi, sapientes haberi appellarique meruerunt.

o miserum calamitosumque saeculum, quo per orbem totum septem soli fuerunt qui hominum uocabulo cierentur! nemo enim potest iure dici homo nisi qui sapiens est.

sed si ceteri omnes praeter ipsos stulti fuerunt, ne illi quidem sapientes, quia nemo sapiens esse uere iudicio stultorum potest.