Divinarum Institutionum

Lactantius

Lactantius. L. Caeli Firmiani Lactanti Opera omnia, Part I. Brandt, Samuel, editor; Laubmann, Georg, editor. Vienna: Gerold, 1890.

quod fieri sine occasu animae non potest. quid ceterae corporis partes? num carebunt suis quaeque muneribus? quid quod plus est in auribus quam . in oculis situm, quoniam doctrina et sapientia percipi auribus solis potest, oculis solis non potest?

caeli ac solis uidendi causa natus es: quis te in hoc spectaculum induxit aut quid caelo rerumque naturae uisio tua confert? nimirum ut hoc inmensum et admirabile opus laudes.

confitere igitur esse rerum omnium constitutorem deum, qui te in hunc mundum quasi testem laudatoremque tanti sui operis induxit.

magnum esse credis uidere caelum atque solem: cur ergo non gratias . agis ei qui huius beneficii auctor est? cur non ipsius uirtutem prouidentiam potestatem metiris animo, cuius opera miraris? necesse est enim multo mirabilior sit qui mirabilia perfecit.

si te quispiam uocasset ad cenam in eaque optime acceptus esses, num sanus uiderere, si pluris faceres ipsam uoluptatem quam uoluptatis auctorem? adeo philosophi ad corpus referunt omnia, nihil prorsus ad mentem nec uident amplius quam quod sub oculos uenit.