Divinarum Institutionum

Lactantius

Lactantius. L. Caeli Firmiani Lactanti Opera omnia, Part I. Brandt, Samuel, editor; Laubmann, Georg, editor. Vienna: Gerold, 1890.

Anaxagoras, cum ab eo quaereretur cuius rei causa natus esset, respondit caeli ac solis uidendi. hanc uocem admirantur omnes ac philosopho dignam iudicant.

at ego hunc puto non inuenientem quid responderet effudisse hoc passim, ne taceret: quod quidem secum, si sapiens fuisset, commentatum meditatumque habere debuit, quia si quis rationem sui nesciat, ne homo sit quidem. set putemus non ex tempore dictum illut effusum. uideamus in tribus uerbis quot et quanta peccauerit:

primum, quod omne hominis officium in solis oculis posuit nihil ad mentem referens, sed ad corpus omnia. quid ?