Divinarum Institutionum
Lactantius
Lactantius. L. Caeli Firmiani Lactanti Opera omnia, Part I. Brandt, Samuel, editor; Laubmann, Georg, editor. Vienna: Gerold, 1890.
Anaxagoras, cum ab eo quaereretur cuius rei causa natus esset, respondit caeli ac solis uidendi. hanc uocem admirantur omnes ac philosopho dignam iudicant.
at ego hunc puto non inuenientem quid responderet effudisse hoc passim, ne taceret: quod quidem secum, si sapiens fuisset, commentatum meditatumque habere debuit, quia si quis rationem sui nesciat, ne homo sit quidem. set putemus non ex tempore dictum illut effusum. uideamus in tribus uerbis quot et quanta peccauerit:
primum, quod omne hominis officium in solis oculis posuit nihil ad mentem referens, sed ad corpus omnia. quid ?
si caecus [*](EPITOME 5-9] c. 28, 1. 5-7] cf. c. 29, 1. 9-14] cf. c. 28, 2. ) [*](BRHPVj 2 addimento B l geindicere (corr. Mt. 2) V qu.in (i er.) B, qui in H 3 uirtutibus HPV itaque] utique P post ei eras. ut ? B 4 ullum malum] ullum ei ab omiue (sic) malum P recusandum est R 7 illum animal alium H aliud ullum P solius] solius sit B 8 ne V o* 9 scientiam pac, m del. m. 1? 10 illa (orum s. I. corr. m. 1 ?) P, illas BRH, illarsl V1; ad illorum cr. 11 quae dixerunt sc. illi omnis BV I 11 quae] qui V quod (anu sit) Br, in ras. co-rr. B3 12 instituit V omnis V 13 est Bl (es\'SeJt B3) H, esset1 P3 hominis R constituit, sed del. nł. 1? P 14 qui- uerunt B, potuerunt cett., recte ? 16 admirawtur B1 17 prodignam H, digna V e..go (r er.) V 19 meditatumque om. P 20 et quia V ne] nec RP 21 quidem (e ex a m. 3 ?) P 22 quod BRHP1, corr. P3 quanta] facta V1, s. I quanta V2 24 qui B )
quod fieri sine occasu animae non potest. quid ceterae corporis partes? num carebunt suis quaeque muneribus? quid quod plus est in auribus quam . in oculis situm, quoniam doctrina et sapientia percipi auribus solis potest, oculis solis non potest?
caeli ac solis uidendi causa natus es: quis te in hoc spectaculum induxit aut quid caelo rerumque naturae uisio tua confert? nimirum ut hoc inmensum et admirabile opus laudes.
confitere igitur esse rerum omnium constitutorem deum, qui te in hunc mundum quasi testem laudatoremque tanti sui operis induxit.
magnum esse credis uidere caelum atque solem: cur ergo non gratias . agis ei qui huius beneficii auctor est? cur non ipsius uirtutem prouidentiam potestatem metiris animo, cuius opera miraris? necesse est enim multo mirabilior sit qui mirabilia perfecit.