Divinarum Institutionum

Lactantius

Lactantius. L. Caeli Firmiani Lactanti Opera omnia, Part I. Brandt, Samuel, editor; Laubmann, Georg, editor. Vienna: Gerold, 1890.

seruire autem deo nihil aliut est quam bonis operibus tueri et conseruare iustitiam.. sed ille ut homo diuinarum rerum inperitus rem maximam redegit ad minimum duo sola deligendo, quae sibi diceret intuenda.

quodsi natum se esse dixisset, ut mundum intueretur, quamquam omnia conprehenderet ac maiore uteretur sono, tamen non inplesset hominis officium, quia quanto pluris est anima quam corpus, tanto pluris est deus quam mundus, quia mundum deus et fecit et regit.