Divinarum Institutionum

Lactantius

Lactantius. L. Caeli Firmiani Lactanti Opera omnia, Part I. Brandt, Samuel, editor; Laubmann, Georg, editor. Vienna: Gerold, 1890.

seruire autem deo nihil aliut est quam bonis operibus tueri et conseruare iustitiam.. sed ille ut homo diuinarum rerum inperitus rem maximam redegit ad minimum duo sola deligendo, quae sibi diceret intuenda.

quodsi natum se esse dixisset, ut mundum intueretur, quamquam omnia conprehenderet ac maiore uteretur sono, tamen non inplesset hominis officium, quia quanto pluris est anima quam corpus, tanto pluris est deus quam mundus, quia mundum deus et fecit et regit.

non ergo mundus oculis, quia utrumque corpus est, sed deus animo contemplandus est, quia deus ut est ipse inmortalis, sic animum esse uoluit sempiternum. dei autem contemplatio est uenerari et colere communem parentem generis humani.

quod si a philosophis afuit proiectique in terram fuerunt diuina ignorando , existimandus est Anaxagoras ad quae uidenda natum esse se dixerit, nec caelum uidisse nec solem.

expedita est igitur hominis ratio, si sapiat: cuius propria est [*](EPITOME 20-202, 2] cfr. c. 29, 4 s. ) [*](B(G)RHPV] 1 in ipsum fac desinit codicis G pag. 50 (15), sequitur pag. 51 (170) ter scripta, cuius in uerss. 1. 13. 14. nonnulla legebantur 2 id est mente P, mente id est mente B, id est mentem mente RH, id est mentemente (up. m. 2) V 4 colendis I adei B\', colendise I * dei B2 5 natum s. l. et in mg. add. V quia P 6 est aliud V rest! B3 8 redigit V deligendo] adfligendo BI, adfingendo in ras. B1, diligendo BP1 (pr. i in e corr. P3) V, diligenda H 9 -si natum se] se natum H O 10 omnia H ad H 11 implerct H 12 quanta o (corr. m. 2) V corpus — deus quam om. P 13 deus fecit H, et deus fecit P et regit i (ii om. H rexit (corr. m. 2) V 15 est (ante quia) om. H est (ante ipse) om. P 16 uoluit esse P esse om. V 17 est om. H 18 ad H proiecitque V 19 est om. B ad quae edd., ea ad quae alii, ad ea quae C, nisi quod ea expunx. V1 20 dixerat H, supra dixerit add. t dixit V1 21 rsÎl B3 )

202
humanitas. (sed) ipsa humanitas quid est nisi iustitia? quid iustitia nisi pietas? pietas autem nihil aliut quam dei parentis agnitio.

Summum igitur hominis bonum in sola religione est. nam cetera, etiam quae putantur esse homini propria, in ceteris quoque animalibus reperiuntur.