Divinarum Institutionum
Lactantius
Lactantius. L. Caeli Firmiani Lactanti Opera omnia, Part I. Brandt, Samuel, editor; Laubmann, Georg, editor. Vienna: Gerold, 1890.
quare si quis hominem qui uere sapiat interroget, cuius rei causa natus sit, respondebit intrepidus ac paratus colendi se dei gratia natum, qui nos ideo generauit, ut ei seruiamus.
seruire autem deo nihil aliut est quam bonis operibus tueri et conseruare iustitiam.. sed ille ut homo diuinarum rerum inperitus rem maximam redegit ad minimum duo sola deligendo, quae sibi diceret intuenda.
quodsi natum se esse dixisset, ut mundum intueretur, quamquam omnia conprehenderet ac maiore uteretur sono, tamen non inplesset hominis officium, quia quanto pluris est anima quam corpus, tanto pluris est deus quam mundus, quia mundum deus et fecit et regit.
non ergo mundus oculis, quia utrumque corpus est, sed deus animo contemplandus est, quia deus ut est ipse inmortalis, sic animum esse uoluit sempiternum. dei autem contemplatio est uenerari et colere communem parentem generis humani.
quod si a philosophis afuit proiectique in terram fuerunt diuina ignorando , existimandus est Anaxagoras ad quae uidenda natum esse se dixerit, nec caelum uidisse nec solem.