Divinarum Institutionum
Lactantius
Lactantius. L. Caeli Firmiani Lactanti Opera omnia, Part I. Brandt, Samuel, editor; Laubmann, Georg, editor. Vienna: Gerold, 1890.
atquin remotis omnibus officiis corporis in sola mente ponenda est hominis ratio. non ergo ideo [*](EPITOME c.9 § 11.13.17.19; c. 10 § 1. 14] c. 29, 6 (— caritatem). ) [*](B(G)RHPV] 1 a+mittet (d er.) B, amittet (e ex i) P quod] quod si BHP; cf. ad p. 198, 3 ab Animae non incipit codicis G pag. 50 (15) paene tota lecta 2 num carebunt] non carebunt H, carebuntne P 3 quaecumque R numeribus BI, nominibus in ras. corr. B* 4 doctrina sapientiae G 5 ocolis (alt. o ex u) sic B3, oculis om. R1, s. I. post solis add.R2 solis om. BG 6 rnatus es\'P3 quid] qui V 7 caelo rerumque] soli I caelorumque (soli add. m. 2) R rerum G, irerilquae V2 natura G 8 et] atque R confitere (alt. e ex i m. 2) R rerum esse omnium P 9 rerum] [re]m G constirtultorem V2 10 induxerit R 11 e\'rgo B 12 agis ei] ei V1, reddis 8.1. V2, in mg. R- reddis eadem yian. 13 prouides[e]t (p)otestatem G 14 enim] enim ut V 15 caenam C, nisi quod pr. a eras. B acceptos F1 16 num] numquid H, recte? uiderere] uidere se H, uidereTe1 PV plures Blpac, corr. B3Pl* uoluntatem GV1, n in p corr. V2 17 uolumtatis G 18 prosus P metem R\', mentem it s. I. R2 19 oculis G ad quid G, adquin (s. I. d eras., t add. m. 3, n exp. tn. 1) P remotis] in remotis R 20 ergo om. H )
quare si quis hominem qui uere sapiat interroget, cuius rei causa natus sit, respondebit intrepidus ac paratus colendi se dei gratia natum, qui nos ideo generauit, ut ei seruiamus.
seruire autem deo nihil aliut est quam bonis operibus tueri et conseruare iustitiam.. sed ille ut homo diuinarum rerum inperitus rem maximam redegit ad minimum duo sola deligendo, quae sibi diceret intuenda.
quodsi natum se esse dixisset, ut mundum intueretur, quamquam omnia conprehenderet ac maiore uteretur sono, tamen non inplesset hominis officium, quia quanto pluris est anima quam corpus, tanto pluris est deus quam mundus, quia mundum deus et fecit et regit.