Divinarum Institutionum
Lactantius
Lactantius. L. Caeli Firmiani Lactanti Opera omnia, Part I. Brandt, Samuel, editor; Laubmann, Georg, editor. Vienna: Gerold, 1890.
Venio nunc ad uerae sapientiae summum bonum. cuius natura hoc modo determinanda est, primum ut solius hominis sit nec cadat in ullum aliut animal, deinde ut solius animi nec communicari possit cum corpore, postremo ut non possit cuiquam sine scientia et uirtute contingere.
quae circumscriptio illorum omnes sententias excludit ac soluit: eorum enim quae dixerunt nihil tale est.
dicam nunc quid sit, ut doceam quod institui, philosophos omnes caecos atque insipientes fuisse, qui quod esset homini summum bonum constitutum nec uidere nec intellegere nec suspicari aliquando quiuerunt.
Anaxagoras, cum ab eo quaereretur cuius rei causa natus esset, respondit caeli ac solis uidendi. hanc uocem admirantur omnes ac philosopho dignam iudicant.