Divinarum Institutionum

Lactantius

Lactantius. L. Caeli Firmiani Lactanti Opera omnia, Part I. Brandt, Samuel, editor; Laubmann, Georg, editor. Vienna: Gerold, 1890.

Aristippo ne respondendum quidem duco, quem semper in corporis uoluptates ruentem nihilque aliut quam uentri et Veneri seruientem nemini dubium est hominem non fuisse. sic enim uixit, ut nihil inter eum pecudemque distaret nisi unum, quod loquebatur.

quodsi asino aut sui aut cani facultas loquendi tribuatur quaerasque ab iis quid sibi uelint, cum feminas tam rabide consectantur, ut uix diuelli queant, cibos etiam potumque neglegant, cur aut alios mares uiolenter abigant aut ne uicti quidem absistant, sed a fortioribus saepe contriti eo magis insectentur, cur nec imbres nec frigora pertimescant, laborem suscipiant, periculum non recusent, quid aliut respondebunt nisi summum bonum esse corporis uoluptatem? eam se adpetere, ut adficiantur suauissimis sensibus eosque esse tanti, ut adsequendorum causa nec laborem sibi ullum nec uulnera nec mortem ipsam recusandam putent.

ab hisne igitur praecepta uiuendi petemus, qui hoc idem sentiunt quod animae rationis expertes?

aiunt Cyrenaici uirtutem ipsam ex eo esse laudandam, quod sit efficiens uoluptatis. \'uero\' inquit obscenus canis aut sus ille lutulentus; \'nam ideo cum aduersario [*](EPITOME 2-194, 4] c. 28, 3. ) [*](AUCTORES 20 s. obscenus — lutulentus] cf. Verg. Georg. I 470 et Hor. ep. II 2, 75. ) [*](BRHPVJ 2 illas V commune B efct B 3 ni ex ne (sic) B2 in om. V 4 tuentem (pr. t in ras. ex r) V1 nihil BV 6 uixirtl Fl a 7 sui. (s er.) V 8 quaeres (corr. m. 2) quae Viis R, his cett. aellint P 9 rapide H 10 neclegant HP cura ut (w m. 2) V alt. aut (a add. m. 3) P 11 contriti] coneo P 12 cur om. V imbres (i ras. ex u) V 14 bonum om. B\', s. 1. post summum add. B2, tum exters. et post esse s.l. iterum add. eadem man. letereapparet (corr. m.2) V 15 saeuissime ut trid. Bl, suauissimis in ras. corr. Bs, suauissimirsl V2 tanti esse B 17 iisne R fort. recte, hiisne P praecepta] praecepta dari B 18 putemas V1 idem] quidem H an animantes ? 19 aiunt] dicunt VI, s. I. d ras. corr. V2 cyrenei H ipsam P2 20 sit om. R, post uoluptatis 8. l. add. R* effigies P ante uero s. I. non P3 uerum H, uero (corr. m. 2) V inquid B, sic saepius 21 aut] et H sHS B ) [*]( XVDIJ. Lact. 1. ) [*]( 13 )

194
summa uirium contentione depugno, ut uirtus mea pariat mihi uoluptatem, cuius expers sim necesse est, si uictus abscessero’.

ab his ergo sapere discamus, quos a pecudibus ac beluis non sententia, sed lingua discernit? priuationem doloris summum bonum putare non plane Peripateticorum aut Stoicorum, sed clinicorum philosophorum est.

quis enim non intellegat ab aegrotis et in aliquo dolore positis esse hoc disputatum? quid tam ridiculum quam id habere pro summo bono, quod medicus possit dare? dolendum est ergo, ut fruamur bono, et quidem grauiter ac saepe, ut sit postea non dolere iucundius.

miser- rimus est igitur qui numquam doluit, quia bono caret: quem nos felicissimum putabamus, quia malo caruit.

ab hac uani- tate non longe afuit qui omnino nihil dolere summum bonum dixit, nam praeter quod omne animal doloris est fugiens, quis potest sibi hoc bonum praestare, quod nobis ut eueniat, nihil aliut possumus quam optare?