Divinarum Institutionum
Lactantius
Lactantius. L. Caeli Firmiani Lactanti Opera omnia, Part I. Brandt, Samuel, editor; Laubmann, Georg, editor. Vienna: Gerold, 1890.
quid ergo fiet, si errore ac prauitate hominum mala existimatio subsequatur? abiciemusne uirtutem, quia flagitiosa et turpis ab insipientibus iudicetur?
quae quoniam inuidia [*](EPITOME 12—199, 4] c. 28, 10. ) [*](BRHPVj 3 quod] quod si BRH, sed idem quod si pro quod p. 200, 1 adsurdum V1 ut ex et P uirtutibus ut uid. B1, in ras. corr. B3 uirtus — perueniat) uirtus tendat per se P 4 se] semet B rsil B 5 tapjparet B2 per quam om. V1, s. I. si add. V2 6 ante quoniam s. I. t et V5 7 uis] uirtus B, om. V officiumqu*e (a er.) B, officium* (q. er.) V ergo om. V bonum om. H 9 tendereut V 10 subsistiterunt sic B, subs*titerunt V uirtutis om. V 11 post proposito s. 1. et B3 12 ut] et P coustituerunt B (alt. u ron. iam m.l, renou. m. 3) PV; et — constituerunt edd. qucd1 R2 indigerent H 14 poterit uel potest BI, in ras. corr. B3, posset R esse uirtiusj (corr. m. 3) B inhonesta] nisi honesta P 15 uirte tutis B 17 faciat H, facit BRP, faciat (corr. m. 2) V 18 aHecto (r er.) B rectore pac, re del. m. 1 discedit HP ut om. H 20 deliajtus V 22 existimatio om. H ■ aciemusne V 23 ab ininsipientibus H iudicatur B )
itaque nec ullum ei ab homine bonum sperandum est nec ullum malum recusandum.
Venio nunc ad uerae sapientiae summum bonum. cuius natura hoc modo determinanda est, primum ut solius hominis sit nec cadat in ullum aliut animal, deinde ut solius animi nec communicari possit cum corpore, postremo ut non possit cuiquam sine scientia et uirtute contingere.
quae circumscriptio illorum omnes sententias excludit ac soluit: eorum enim quae dixerunt nihil tale est.