Divinarum Institutionum

Lactantius

Lactantius. L. Caeli Firmiani Lactanti Opera omnia, Part I. Brandt, Samuel, editor; Laubmann, Georg, editor. Vienna: Gerold, 1890.

si non potest ad ullum bonum nisi per laborem perueniri, apparet uirtutem esse per quam perueniatur, quoniam in suscipiendis ac perferendis laboribus uis officiumque uirtutis est. ergo summum bonum non potest esse id per quod necesse est ad aliut perueniri.

sed illi cum ignorarent quid -efficeret uirtus aut quo tenderet, honestius autem nihil reperirent, substiterunt in ipsius uirtutis nomine, quam nullo proposito emolumento adpetendam esse dixerunt, ut bonum sibi constituerent quod bono indigeret.