Divinarum Institutionum
Lactantius
Lactantius. L. Caeli Firmiani Lactanti Opera omnia, Part I. Brandt, Samuel, editor; Laubmann, Georg, editor. Vienna: Gerold, 1890.
restat ut scientia bonorum ac malorum summum bonum sit. cur ergo scientiam maluit quam ipsam sapientiam summum bonum dicere, cum sit utriusque significatio et uis eadem? nemo tamen usque adhuc summum bonum dixit esse sapientiam, quod melius dici potuit.
nam scientia parum ost ad bonum suscipiendum malumque fugiendum, nisi accedat et uirtus. multi enim philosophorum cum de bonis malisque dissererent, aliter tamen quam loquebantur natura cogente uixerunt, quia uirtute caruerunt. uirtus autem cum scientia coniuncta sapientia est.
superest ut eos etiam refellamus, qui uirtutem ipsam summum bonum putauerunt, in qua opi- Dione etiam Marcus Tullius fuit: in quo multum inconsiderati fuerunt. non enim uirtus ipsa est summum bonum, sed effectrix et mater est summi boni, quoniam perueniri ad illut sine uirtute non potest. utrumque intellectu facile est.
quaero enim utrumne ad praeclarum illut bonum facile perueniri putent an cum difficultate ac labore? expediant acumen suum erroremque defendant.
si facile ad illut ac sine ullo labore perueniri potest, summum bonum non est. quid enim nos cruciemus, quid conficiamus enitendo diebus ac noctibus, quandoquidem tam in promptu id quod quaerimus iacet, ut illut quilibet sine ulla contentione animi comprehendat?