Divinarum Institutionum

Lactantius

Lactantius. L. Caeli Firmiani Lactanti Opera omnia, Part I. Brandt, Samuel, editor; Laubmann, Georg, editor. Vienna: Gerold, 1890.

Cum de officio hominis agatur, oportet summum summi animalis bonum in eo constitui, quod commune cum ceteris animalibus esse non possit.

sed ut feris dentes, armentis cornua, uolucribus pinnae propria sunt, sic homini aliquid suum debet adscribi sine quo rationem suae condicionis amittat. nam quod uiuendi aut generandi causa datum est omnibus, est quidem bonum naturale, summum tamen non est, nisi quod est uni cuique generi proprium.

sapiens ergo non fuit [*](EPITOME 14-16] c. 28, 1 cum de - pertineat. 21-193, 2] c. 28, 6 (Epicurus). ) [*](AUCTORES § 5] cf. ad frg. 452 Epicuri (pag. 294,16). ) [*](B(G)RHPVJ 1 iudicamus H, iudicemur F1 discenda1# B3 2 supra qui add. t quomodo m. post. R, quid V coeperimus sapere B coepimus P l netat 3 adsit Academicus om. P 4 ac uetet] acuet et (corr. m. 2) V quid H 6 ut om. P omissis] obuias his B furiosis om. H 7 ueniamus] manus demus ueniamus B 8 quae C, qui edd., sed cf. ad 10 9 et] ac R controuersis eorum efferre H 10 haec C, hic edd., sed cf. c. 11, 3 quid H O edd. (sed cf. c. 12,14), quid V 11 de om. H dicere om. H incipiam B, am orom incipio (corr. m. al.) R, incipio HPV, recte? illa (sic corr. m. 3) P 12 appareant V 13 fuisfce1 Stapientem V 14 agatur om. V1, in mg. I agitur F1 17 pennae (pr. e ex i) R2 propriae H iMmini B1, hominis R, foomini (b add. et ni in ras. m. 3) P summum B suum alio t quid H 18 quo om. V mittam (sic corr. 3) P hinc fere incepit codicis G pag. 48 (155) ter scripta, in qua nihil agnosci poterat )

193
qui summum bonum credidit animi uoluptatem, quoniam siue illa securitas siue gaudium est, communis est omnibus.

Aristippo ne respondendum quidem duco, quem semper in corporis uoluptates ruentem nihilque aliut quam uentri et Veneri seruientem nemini dubium est hominem non fuisse. sic enim uixit, ut nihil inter eum pecudemque distaret nisi unum, quod loquebatur.

quodsi asino aut sui aut cani facultas loquendi tribuatur quaerasque ab iis quid sibi uelint, cum feminas tam rabide consectantur, ut uix diuelli queant, cibos etiam potumque neglegant, cur aut alios mares uiolenter abigant aut ne uicti quidem absistant, sed a fortioribus saepe contriti eo magis insectentur, cur nec imbres nec frigora pertimescant, laborem suscipiant, periculum non recusent, quid aliut respondebunt nisi summum bonum esse corporis uoluptatem? eam se adpetere, ut adficiantur suauissimis sensibus eosque esse tanti, ut adsequendorum causa nec laborem sibi ullum nec uulnera nec mortem ipsam recusandam putent.

ab hisne igitur praecepta uiuendi petemus, qui hoc idem sentiunt quod animae rationis expertes?