Divinarum Institutionum
Lactantius
Lactantius. L. Caeli Firmiani Lactanti Opera omnia, Part I. Brandt, Samuel, editor; Laubmann, Georg, editor. Vienna: Gerold, 1890.
quid cupiditas gloriae? nonne in equis deprehenditur, cum uictores exultant, uicti dolent?
nec inmerito summus poeta experiendum esse ait,.
- tantus amor laudum, tantae est uictoria curae
.
- et quis cuique dolor uicto, quae gloria palmae
.
quodsi ea quae parit scientia communia sunt cum aliis animalibus, non est ergo summum bonum scientia. praeterea non mediocre huius definitionis est uitium, quod scientia node ponitur. incipient enim beati omnes uideri qui artem aliquam scierint, immo uero qui et res malas scierint, ut tam beatus sit qui uenena didicerit temperare quam qui mederi.