Divinarum Institutionum
Lactantius
Lactantius. L. Caeli Firmiani Lactanti Opera omnia, Part I. Brandt, Samuel, editor; Laubmann, Georg, editor. Vienna: Gerold, 1890.
quid ergo interest utrum scientiam summum bonum putemus an illa ipsa, quae scientia ex se parit id est uictum gloriam uoluptatem? quae non sunt homini propria et ideo ne summa quidem bona: nam uoluptatis et uictus adpetentia non homini solum, sed etiam mutis inest.
quid cupiditas gloriae? nonne in equis deprehenditur, cum uictores exultant, uicti dolent?
nec inmerito summus poeta experiendum esse ait,.
- tantus amor laudum, tantae est uictoria curae
.
- et quis cuique dolor uicto, quae gloria palmae
.