Divinarum Institutionum
Lactantius
Lactantius. L. Caeli Firmiani Lactanti Opera omnia, Part I. Brandt, Samuel, editor; Laubmann, Georg, editor. Vienna: Gerold, 1890.
nam quae abesse debent ab homine, in his omnia deprehenduntur: uoluptates adpetunt, metuunt fallunt insidiantur occidunt et, quod ad rem maxime attinet, deum nesciunt.
quid ergo me docet ut uiuam secundum naturam, quae ipsa in deterius prona est et quibusdam blandimentis lenioribus in uitia praecipitat?
uel si aliam mutorum, aliam hominis dicit esse naturam, quod homo ad uirtutem sit genitus, nonnihil hoc, sed tamen non erit definitio summi boni, quia nullum est animal quod non secundum naturam suam uiuat.
qui scientiam summum bonum fecit, aliquid homini proprium dedit, sed scientiam alterius rei gratia homines adpetunt, non propter ipsam.
quis enim scire contentus est non expetens aliquem fructum scientiae? artes ideo [*](EPITOME 9-21] c. 28, 5. 21-197, 10] c. 28,11 s. ) [*](BRHPVJ 1 excepti B 2 bona] uana B 3 incolomitas F1 ualie tudo PV 4 ac] an B, om. H 5 medullis B, medellis R, mede*lis C1 er.) H, medelis P, medejlis Y subleuare V 6 qui H fortunae] fortitudinis H bonum H, bonat P nam om. H sicuti B 8 indocendo B qtwrdl R1 quod non sit] sit F1, s. I.1 situm V2 totum] bonum R 9 alienae (ae ex a m. 2) R dicionis R subiugarunt H, subiugauerint Y 10 his HPar 11 consentanae H 12 namq: (om. quae) H 13 iis R, hiis Px, h del. P3 omnibus V ╵metunt╵ P2 14 fallunt om. R quo d darem V 15 m╷e╷ F2 17 lenioribus (n in ras. ex u ? m. 3) B si om. V 19 hoc Y, dicit cett. 20 quia] quoniam R, qua V 21 \'fecit\' PJ aliquid (d ex t) B\', sic saepius 22 dedit] fecit B\', corr. B3 24 artes] unius B, partes P1, p del. Pl ) [*]( 13* )
quid ergo interest utrum scientiam summum bonum putemus an illa ipsa, quae scientia ex se parit id est uictum gloriam uoluptatem? quae non sunt homini propria et ideo ne summa quidem bona: nam uoluptatis et uictus adpetentia non homini solum, sed etiam mutis inest.