Divinarum Institutionum

Lactantius

Lactantius. L. Caeli Firmiani Lactanti Opera omnia, Part I. Brandt, Samuel, editor; Laubmann, Georg, editor. Vienna: Gerold, 1890.

audiamus etiam Zenonem: nam is interdum uirtutem somniat. \'summum\' inquit *est bonum cum natura consentanee uiuere.\' beluarum igitur nobis more uiuendum est.

nam quae abesse debent ab homine, in his omnia deprehenduntur: uoluptates adpetunt, metuunt fallunt insidiantur occidunt et, quod ad rem maxime attinet, deum nesciunt.

quid ergo me docet ut uiuam secundum naturam, quae ipsa in deterius prona est et quibusdam blandimentis lenioribus in uitia praecipitat?

uel si aliam mutorum, aliam hominis dicit esse naturam, quod homo ad uirtutem sit genitus, nonnihil hoc, sed tamen non erit definitio summi boni, quia nullum est animal quod non secundum naturam suam uiuat.

qui scientiam summum bonum fecit, aliquid homini proprium dedit, sed scientiam alterius rei gratia homines adpetunt, non propter ipsam.