Divinarum Institutionum
Lactantius
Lactantius. L. Caeli Firmiani Lactanti Opera omnia, Part I. Brandt, Samuel, editor; Laubmann, Georg, editor. Vienna: Gerold, 1890.
ita inducendo bonum quod non sit in hominis potestate, totum hominem alienae dicioni subiugauerunt.
audiamus etiam Zenonem: nam is interdum uirtutem somniat. \'summum\' inquit *est bonum cum natura consentanee uiuere.\' beluarum igitur nobis more uiuendum est.
nam quae abesse debent ab homine, in his omnia deprehenduntur: uoluptates adpetunt, metuunt fallunt insidiantur occidunt et, quod ad rem maxime attinet, deum nesciunt.
quid ergo me docet ut uiuam secundum naturam, quae ipsa in deterius prona est et quibusdam blandimentis lenioribus in uitia praecipitat?