Divinarum Institutionum

Lactantius

Lactantius. L. Caeli Firmiani Lactanti Opera omnia, Part I. Brandt, Samuel, editor; Laubmann, Georg, editor. Vienna: Gerold, 1890.

ab his ergo sapere discamus, quos a pecudibus ac beluis non sententia, sed lingua discernit? priuationem doloris summum bonum putare non plane Peripateticorum aut Stoicorum, sed clinicorum philosophorum est.

quis enim non intellegat ab aegrotis et in aliquo dolore positis esse hoc disputatum? quid tam ridiculum quam id habere pro summo bono, quod medicus possit dare? dolendum est ergo, ut fruamur bono, et quidem grauiter ac saepe, ut sit postea non dolere iucundius.

miser- rimus est igitur qui numquam doluit, quia bono caret: quem nos felicissimum putabamus, quia malo caruit.

ab hac uani- tate non longe afuit qui omnino nihil dolere summum bonum dixit, nam praeter quod omne animal doloris est fugiens, quis potest sibi hoc bonum praestare, quod nobis ut eueniat, nihil aliut possumus quam optare?

summum autem bonum non potest efficere quemquam beatum, nisi semper fuerit in ipsius potestate: hoc autem 11011 uirtus homini, non doctrina, non labor, sed natura ipsa cunctis animantibus praestat.