Divinarum Institutionum
Lactantius
Lactantius. L. Caeli Firmiani Lactanti Opera omnia, Part I. Brandt, Samuel, editor; Laubmann, Georg, editor. Vienna: Gerold, 1890.
Epicurus summum bonum in uoluptate animi esse censet, Aristippus in uoluptate corporis; Callipho et Dinomachus honestatem cum uoluptate iunxerunt. Diodorus in priuatione doloris summum bonum posuit, Hieronymus in non dolendo, Peripatetici autem in bonis animi et corporis et fortunae.
Herilli summum bonum est scientia, Zenonis, cum natura congruenter uiuere, quorundam Stoicorum, uirtutem sequi. Aristoteles in honestate ac uirtute summum bonum conlocauit. hae sunt fere omnes omnium sententiae.