Divinarum Institutionum
Lactantius
Lactantius. L. Caeli Firmiani Lactanti Opera omnia, Part I. Brandt, Samuel, editor; Laubmann, Georg, editor. Vienna: Gerold, 1890.
illic potest uenia concedi, quia siue aliquid dicunt, nihil prosunt, siue delirant, nihil nocent, hic uero nullus discidio, nullus errori locus est. unum sentire omnes oportet ipsamque philosophiam uno quasi ore praecipere, quia si quid fuerit erratum, uita omnis euertitur.
in illa priore parte ut periculi minus, ita plus difficultatis est, quod obscura rerum ratio cogit diuersa et uaria sentire, hic ut plus periculi est, ita minus difficultatis, [*](EPITOME 10—191, 3] c. 27, 5. c. 7] c. 28, 13 s. ) [*](B(G)RHPV] 1 relaxerit F 2 pissimus (corr. m. 2) H quodque H rctraxerit HP 3 nec H \'alut V7 4 eti(a)m B l per dat (corr. m. 2) V 5 scientiam P 6 stultum F1, ras. et s. I. corr. F5 putet] et ut F1 aut om. H discitur] scitur Hx 7 sciri (alt. i ex e m. 3) P 8 putar ) ri uerunt] potuerunt, Hl 10 \'patem\' P2 11 mortalem (corr. m. 2) V 12 pr. in om. H oblectatio R1 haec RVI, e del. V1 13 a Ta.[s](£\'t) quoniam incipit codicis G pag. 46 (165) ter scripta, cuius in mrss. 1-16 pleraque legebantur 15 adhibere Bl (corr. Bs) HP uidere F1 illuc Vi illic enim edd. 16 conce»di H iprosunt P 17 delirant (e ex i m. 3) P nocens F1 discidio nullus intercidisse in G spatiis et uestigxis littera- 1 omoia rum indicatur, dissidio R, discidrilo F2 20 omnis euertitur] omeuertitur (corr. m: 2) V 21 diuerse Pae 22 sentiri (alt. i ex e) Bs hic ut] in hac sicut H ita om. P )
uideamus ergo utrumne consennant aut quid nobis adferant, quo rectius uita degatur.
non necesse est omnia circumire, unum eligamus ac potissimum, quod est summum ac principale, in quo totius sapientiae cardo uersatur.
Epicurus summum bonum in uoluptate animi esse censet, Aristippus in uoluptate corporis; Callipho et Dinomachus honestatem cum uoluptate iunxerunt. Diodorus in priuatione doloris summum bonum posuit, Hieronymus in non dolendo, Peripatetici autem in bonis animi et corporis et fortunae.
Herilli summum bonum est scientia, Zenonis, cum natura congruenter uiuere, quorundam Stoicorum, uirtutem sequi. Aristoteles in honestate ac uirtute summum bonum conlocauit. hae sunt fere omnes omnium sententiae.