Divinarum Institutionum
Lactantius
Lactantius. L. Caeli Firmiani Lactanti Opera omnia, Part I. Brandt, Samuel, editor; Laubmann, Georg, editor. Vienna: Gerold, 1890.
et quoniam in disponendo uitae statu formandisque moribus periculo maiore peccatur, maiorem diligentiam necesse est adhiberi, ut sciamus quomodo nos oporteat uiuere.
illic potest uenia concedi, quia siue aliquid dicunt, nihil prosunt, siue delirant, nihil nocent, hic uero nullus discidio, nullus errori locus est. unum sentire omnes oportet ipsamque philosophiam uno quasi ore praecipere, quia si quid fuerit erratum, uita omnis euertitur.