Divinarum Institutionum
Lactantius
Lactantius. L. Caeli Firmiani Lactanti Opera omnia, Part I. Brandt, Samuel, editor; Laubmann, Georg, editor. Vienna: Gerold, 1890.
cum uero discendae sapientiae causa ueniamus, qui possumus iudicare qui nondum sapere coeperimus, maxime cum praesto adsit Academicus, qui nos pallio retrahat ac uetet cuiquam credere nec tamen ipse adferat quod sequamur?
Quid ergo superest nisi ut omissis litigatoribus furiosis ac pertinacibus ueniamus ad iudicem, illum scilicet datorem simplicis et quietae sapientiae, quae non tantum formare nos et inducere in uiam possit, uerum etiam de controuersiis istorum ferre sententiam?
haec nos docet quod sit hominis uerum ac summum bonum. de quo priusquam dicere incipiam, illae. omnes sententiae refellendae sunt, ut appareat neminem illorum fuisse sapientem.
Cum de officio hominis agatur, oportet summum summi animalis bonum in eo constitui, quod commune cum ceteris animalibus esse non possit.
sed ut feris dentes, armentis cornua, uolucribus pinnae propria sunt, sic homini aliquid suum debet adscribi sine quo rationem suae condicionis amittat. nam quod uiuendi aut generandi causa datum est omnibus, est quidem bonum naturale, summum tamen non est, nisi quod est uni cuique generi proprium.