Divinarum Institutionum

Lactantius

Lactantius. L. Caeli Firmiani Lactanti Opera omnia, Part I. Brandt, Samuel, editor; Laubmann, Georg, editor. Vienna: Gerold, 1890.

Academici contra physicos ex rebus obscuris argumentati sunt nullam esse scientiam et exemplis paucarum rerum inconprehensibilium contenti amplexi sunt ignorantiam, tamquam scientiam totam sustulissent, quia in parte sustulerant.

physici contra ex iis quae aperta sunt argumentum trahebant (omnia) sciri posse contentique perspicuis retinebant scientiam, tamquam totam defendissent, quia ex parte defenderant. ita neque hi clara neque illi obscura uiderunt, sed utrique dum solam scientiam consertis manibus uel retinent uel eripiunt, non uiderunt in medio constitutam forem, quae illos ad sapientiam transmitteret.