Divinarum Institutionum

Lactantius

Lactantius. L. Caeli Firmiani Lactanti Opera omnia, Part I. Brandt, Samuel, editor; Laubmann, Georg, editor. Vienna: Gerold, 1890.

ita si nihil sciri potest, necesse est id ipsum sciri, quod nihil sciatur, si autem scitur non posse sciri, falsum est ergo quod dicitur nihil sciri posse. sic inducitur dogma sibi ipsi repugnans seque dissoluens.

sed homo uersutus ceteris philosophis scientiam uoluit eripere, ut eam domi absconderet — nam sibi illam profecto non adimit qui aliquid adfirmat, ut ceteris adimat —: sed nihil agit; apparet enim ac furem suum prodit.