Divinarum Institutionum

Lactantius

Lactantius. L. Caeli Firmiani Lactanti Opera omnia, Part I. Brandt, Samuel, editor; Laubmann, Georg, editor. Vienna: Gerold, 1890.

sed tamen falsa dicentem redarguere non potest nisi qui scierit ante quid uerum sit. quod Arcesilas ueritate non cognita facere conatus introduxit genus philosophiae asystatum, quod latine [*](EPITOME 1—11] c. 27, 1 at - labat. ) [*](BRHPVJ 1 errauerunt H ex ex & P 2 esse om. H et om. H 3 et iiicoupraeheusilium (a del. m. 3) B 5 partes P sustulerunt B iis li, his cett. 6 omnia sciri edd., cf. § 1. 20; sciri C, nisi quod scire Bl, corr. B* 7 Hscientiam B 8 defenderunt B itaque R hii P 9 utfique B, utrimque H consectis FM 10 forem V1, s. l. i porta add. F2, fore cett.; constitutum pontem qui conl. § 4 Volkmanntis, obseru. tniscell. 1872, pag.13 13 auctorem B 14 nihil sciri B posset V 15 aestimationem B erutam] seruatam H 16 ueritattfm B2 muortalis (ai er.) H 18 rut\' B3 iam] etiam H necessaria H 19 rsencctus\' II1 20 recte H 21 statos se VI, supra se add. t esse V1 22 putant HP cõlpraehendi B, comprehtfndi M2 24 quod] ut H 25 atsystatum ex ausustutum ut uid. B3, aciuataiTov edd., sed cf. § 13 asystati )

189
instabile uel inconstans possumus dicere.

ut enim nihil sciendum sit, aliquid sciri necesse est: nam si nihil omnino scias, id ipsum, sciri nihil posse, tolletur.

ita qui uelut sententiae loco pronuntiat nihil sciri, tamquam perceptum profitetur et cognitum: ergo aliquid sciri potest.