Divinarum Institutionum

Lactantius

Lactantius. L. Caeli Firmiani Lactanti Opera omnia, Part I. Brandt, Samuel, editor; Laubmann, Georg, editor. Vienna: Gerold, 1890.

Sunt enim multa quae scire nos natura ipsa et usus frequens et uitae necessitas cogit. itaque pereundum est, nisi scias quae ad uitam sint utilia, ut adpetas, quae periculosa, ut fugias et uites.

praeterea multa sunt quae usus inuenit. nam solis ac lunae uarii cursus et meatus siderum et ratio temporum deprehensa est, et natura corporum a medicis herbarumque uires, et ab agricolis natura terrarum nec non imbrium futurorum ac tempestatum signa collecta sunt: nulla denique ars est quae non scientia constet.