Divinarum Institutionum
Lactantius
Lactantius. L. Caeli Firmiani Lactanti Opera omnia, Part I. Brandt, Samuel, editor; Laubmann, Georg, editor. Vienna: Gerold, 1890.
quanta itaque uoce possum, testificor proclamo denuntio: hic, hic est illut, quod philosophi omnes in tota sua uita quaesierunt nec umquam tamen inuestigare conprehendere tenere ualuerunt, quia religionem aut prauam retinuerunt aut totam penitus sustulerunt.
facessant igitur illi omnes, qui humanam uitam non instruunt, sed turbant. quid enim docent aut quem instruunt qui se ipsos nondum instruxerunt? quem sanare aegroti, quem regere caeci possunt? huc ergo nos omnes, quibus est cura sapientiae, conferamus.
an expectabimus, donec Socrates aliquid sciat aut Anaxagoras in tenebris lumen inueniat aut Democritus ueritatem de puteo extrahat aut Empedocles dilatet animi sui semitas aut Arcesilas et Carneades uideant sentiant percipiant?
uox ecce de caelo ueritatem docens et nobis sole ipso clarius lumen ostendens. quid nobis iniqui sumus et sapientiam suscipere cunctamur, quam docti homines contritis in quaerendo aetatibus suis numquam reperire potuerunt?
qui uult sapiens ac beatus esse, audiat dei uocem, discat iustitiam, sacramentum natiuitatis suae norit, humana contemnat, diuina suscipiat, ut summum illut bonum ad quod natus est possit adipisci.
Dissolutis religionibus uniuersis et omnibus quaecumque in earum defensionem dici uel solebant uel poterant refutatis, [*](EPITOME 23-273, 9] c. 36, 1. ) [*](B(G)RSHPV} 1 posita est] potaest >i\' (Ii postea add. ab ead. mantt) G 3 est om. H quanta itaque] quantaque H possumuoce ex possumus P 4 alt. hic om. SHY 5 philofi P uita sua R, suauifra1 V3 quaesiuerunt (que- B) SH 6 conprendere R tenere conpraehendere (co- S) SH qua Y 7 poenitus R 8 in ffacessant i]gitur desinit codicis G pag. 70 (46) facessent V *om*nes (h et i er.) P instruunt (r in ras. ex it uel fort. eodem r m. 3) B 10 quam (ante sanare) V1 caeci (i ras. ex u) P 11 sapientiae bis V 12 expectauimus HV 14 fde puteo1 B3 aut om. H animae suae Bl, corr. B3 15 archesilas SHPV charneades (pr. e ex i m. 3) P 16 sele V ipsius P 17 simus RI 18 dati S in quaerendo] inquirendo P 19 ac] aut H 20 uocam Bae 21 norit] noscat B, om. V contempuat BSHP suspiciat B 22 illut om. Y 23 uniuersis et omnibus om. P 24 eorum R defensione SH )