Divinarum Institutionum

Lactantius

Lactantius. L. Caeli Firmiani Lactanti Opera omnia, Part I. Brandt, Samuel, editor; Laubmann, Georg, editor. Vienna: Gerold, 1890.

quanta itaque uoce possum, testificor proclamo denuntio: hic, hic est illut, quod philosophi omnes in tota sua uita quaesierunt nec umquam tamen inuestigare conprehendere tenere ualuerunt, quia religionem aut prauam retinuerunt aut totam penitus sustulerunt.

facessant igitur illi omnes, qui humanam uitam non instruunt, sed turbant. quid enim docent aut quem instruunt qui se ipsos nondum instruxerunt? quem sanare aegroti, quem regere caeci possunt? huc ergo nos omnes, quibus est cura sapientiae, conferamus.