Divinarum Institutionum
Lactantius
Lactantius. L. Caeli Firmiani Lactanti Opera omnia, Part I. Brandt, Samuel, editor; Laubmann, Georg, editor. Vienna: Gerold, 1890.
et quamquam prioribus libris, cum falsas arguerem religiones, et hoc, cum falsam sapientiam tollerem, ubi ueritas sit ostenderim, planius tamen quae religio et quae sapientia uera sit liber proximus indicabit. [*](BRSHPVJ 2 est (ante quoniam) om. S 3 uel (ante exemplis) om. H exempliw 82 4 adseram Pet] ut H 6 et] ut V quamquam] 11 quam H 7 falsas] sas (corr. m. 2) S hoc om. H 8 ostendertim, V 9 sit (-m. 3) B L CAELI FIRMIANI LACTANTI DE FALSA SA- PIENTIA LIB m EXP INC DE VERA SAPIENTIA ET RELIGIONE LIB IIII FELICITER LEGENTI VITA IN XPO IlrV B; L CAELI FIRMIANI INSTITVTIONV DIVINARVM LIB III EXPLT INCPT . LIB IIII - DE VERA RELIGIONE ET SAPIENTIA V . N . II DCCC. (i. e. Versus Numero duo milia octingenti; cf. OmontiUtn, Bibliotheque de lacole des chartes 1884, pag. 564) HIC DICIT DE NATIVITATE ET DE PASSIONE DNI XPI ET IVDAEIS Ri L CAELI flrmiani de falsa sapientia philosophorum liber • III explicit Incipit de uera sapientia & religione. liber. IIII - S; INCP LIBER IIII. DE VERA RELIGION ET VERA SAPIENTIA H; subscriptione caret M; DE FALSA SAPIENTIA LIBER TERTIVS EXPLICIT INCIPIT DE VERA SAPIENTIA LIBER QVARTVS Pi DE FALSA SAPIENTIA LIB III EXPLIC INCIPIT DE VERAI! SAPIENTIA ET RELIGIONE LIB IIlI. FELIClf V ) [*]( IYUll. Lact. 1. ) [*]( 18)
Cogitanti mihi et cum animo meo saepe reputanti priorem illum generis humani statum et mirum pariter et indignum uideri solet, quod unius saeculi stultitia religiones uarias suscipientis deosque multos esse credentis in tantam subito ignorationem sui uentum est, ut ablata ex oculis ueritate neque religio dei ueri neque humanitatis ratio teneretur, hominibus non in caelo summum bonum quaerentibus, sed in terra.