Divinarum Institutionum
Lactantius
Lactantius. L. Caeli Firmiani Lactanti Opera omnia, Part I. Brandt, Samuel, editor; Laubmann, Georg, editor. Vienna: Gerold, 1890.
superest ut opinatio in philosophia sola sit: nam unde abest scientia, id totum possidet opinatio. id enim opinatur quisque quod nescit. illi autem qui de rebus naturalibus disputant, opinantur ita esse ut disputant. nesciunt igitur ueritatem, quoniam scientia certi est, opinatio incerti.
redeamus ad superius illud exemplum. age, opinemur de statu et qualitate urbis illius quae nobis rebus omnibus praeter nomen ignota est. ueri simile est in plano sitam, lapideis moenibus, aedificiis sublimibus, uiis pluribus, magnificis ornatisque delubris.