Divinarum Institutionum
Lactantius
Lactantius. L. Caeli Firmiani Lactanti Opera omnia, Part I. Brandt, Samuel, editor; Laubmann, Georg, editor. Vienna: Gerold, 1890.
scientia uenire ab ingenio non potest nec cogitatione conprehendi, quia in se ipso habere propriam scientiam non hominis, sed dei est.
mortalis autem natura non capit scientiam nisi quae ueniat extrinsecus. idcirco enim oculos et aures et ceteros sensus patefecit in corpore diuina sollertia, ut per eos aditus scientia permanet ad mentem.
nam causas naturalium rerum disquirere aut scire uelle sol utrumne tantus quantus uidetur an multis partibus maior sit quam omnis haec terra, item luna globosa sit an concaua et stellae utrumne adhaereant caelo an per aerem libero cursu ferantur, caelum ipsum qua magnitudine, qua [*](EPITOME 12 s.] c. 26, 1. ) [*](AUCTORES § 2 s. 6. 8] cf. Arnob. II 51. ) [*](EXPILATOBES § 1] Isidor. orig. II 24, 1. § 4] ibid. § 2. ) [*](B(G)RP HPVj 1 et si edd. 2 id om. Bl (s. I. B3) H inuentum H r 4 esse ibi BGR 7 siue (sic corr. m.3) P sapientiae — non student om. P 8 sunt] sunt hi B, sunt [hii] G 9 non recte aut H aut omnino non] aut omni homine,sedomni incertum, G non] nec if 11 an] ad G 12 uideatur H in filoso(f>i(a.) desinit codicis G pag. 43 (108), sequitur pag. 44 (107) paene tota lecta scientia* (e er.) H 13 opin**ione (at er.) B, opinio[n]e G in se non om. (sed 2 uel 3 litt. eras. B) BGH 14 quia ipse ipso (corr. m. 2) P in] w H* 15 conscientiam (exp. m. 3) est post hominis habet, oru. post dei R 17 oculos] et oculos H 18 permanet HprPV, permaneat BGHar, perueniret B 19 nam] nec BG causa V 20. 21 sit post tantus habet, om. post maior H uideatur H 21 sit an] sita[m] G 22 conca[b]a G )
haec inquam disputando et coniecturis uelle conprehendere tale est profecto, quale si disserere uelimus, qualem esse arbitremur cuiuspiam remotissimae gentis urbem, quam numquam uidimus cuiusque nihil aliut quam nomen audiuimus.
si nobis in ea re scientiam uindicemus quae non potest sciri, nonne insanire uideamur qui adfirmare id audeamus in quo reuinci possimus? quanto magis qui naturalia, quae sciri ab homine non possunt, scire se putant, furiosi dementesque sunt iudicandi!
recte ergo Socrates et eum secuti Academici scientiam sustulerunt, quae non disputantis est, sed diuinantis.
superest ut opinatio in philosophia sola sit: nam unde abest scientia, id totum possidet opinatio. id enim opinatur quisque quod nescit. illi autem qui de rebus naturalibus disputant, opinantur ita esse ut disputant. nesciunt igitur ueritatem, quoniam scientia certi est, opinatio incerti.
redeamus ad superius illud exemplum. age, opinemur de statu et qualitate urbis illius quae nobis rebus omnibus praeter nomen ignota est. ueri simile est in plano sitam, lapideis moenibus, aedificiis sublimibus, uiis pluribus, magnificis ornatisque delubris.