Divinarum Institutionum

Lactantius

Lactantius. L. Caeli Firmiani Lactanti Opera omnia, Part I. Brandt, Samuel, editor; Laubmann, Georg, editor. Vienna: Gerold, 1890.

Marcus Tullius in sua Consolatione pugnasse se semper contra fortunam loquitur eamque a se esse superatam, cum fortiter inimicorum impetus rettudisset; ne tum quidem se ab ea fractum, cum domo pulsus patria caruerit: tum autem, cum amiserit carissimam filiam, uictum se a fortuna turpiter confitetur. cedo inquit et manum tollo. quid hoc homine miserius, qui sic iaceat?

insipienter inquit, sed qui se profitetur esse sapientem. quid ergo sibi uult adsumptio nominis? quid contemptus ille rerum, qui magnificis uerbis praetenditur? quid dispar ceteris habitus? aut cur omnino praecepta sapientiae datis, si nemo adhuc qui sapiat inuentus est? et quisquam nobis inuidiam facit, quia philosophos negamus esse sapientes, cum ipsi nec scire se quicquam nec sapere fateantur?