Divinarum Institutionum
Lactantius
Lactantius. L. Caeli Firmiani Lactanti Opera omnia, Part I. Brandt, Samuel, editor; Laubmann, Georg, editor. Vienna: Gerold, 1890.
cum hac se compositos ad proeliandum putant nec ullam tamen rationem reddunt a quo et quam ob causam, sed tantum cum fortuna se digladiari momentis omnibus gloriantur.
iam quicumque consolati sunt alios ob interitum amissionemque carorum, fortunae nomen acerrimis accusationibus prosciderunt nec omnino ulla eorum disputatio de uirtute est, in qua non fortuna uexetur.
Marcus Tullius in sua Consolatione pugnasse se semper contra fortunam loquitur eamque a se esse superatam, cum fortiter inimicorum impetus rettudisset; ne tum quidem se ab ea fractum, cum domo pulsus patria caruerit: tum autem, cum amiserit carissimam filiam, uictum se a fortuna turpiter confitetur. cedo inquit et manum tollo. quid hoc homine miserius, qui sic iaceat?