Divinarum Institutionum

Lactantius

Lactantius. L. Caeli Firmiani Lactanti Opera omnia, Part I. Brandt, Samuel, editor; Laubmann, Georg, editor. Vienna: Gerold, 1890.

illi enim cum aut ignorarent a quo esset mundus effectus aut persuadere uellent nihil esse diuina mente perfectum, naturam esse dixerunt rerum omnium matrem, quasi dicerent omnia sua sponte esse nata: quo uerbo plane inprudentiam suam confitentur. natura enim, remota prouidentia et potestate diuina, prorsus nihil est.

quodsi deum naturam uocant, quae peruersitas est naturam potius quam deum nominare? si autem natura est ratio uel necessitas uel condicio nascendi, non est per se ipsa sensibilis, sed necesse est mentem esse diuinam, quae sua prouidentia nascendi principium rebus omnibus praebeat, aut si natura est caelum atque terra et omne quod natum est, non est deus natura, sed dei opus.