Divinarum Institutionum
Lactantius
Lactantius. L. Caeli Firmiani Lactanti Opera omnia, Part I. Brandt, Samuel, editor; Laubmann, Georg, editor. Vienna: Gerold, 1890.
quid igitur pugnes aduersus eos homines qui suo sibi gladio pereunt? quid labores ut eos destruas, quos sua ipsos destruit atque adfligit oratio? Aristoteles inquit Cicero ueteres philosophos os accusans ait eos aut stultissimos aut gloriosissimos fuisse, qui existimauissent philosophiam suis ingeniis esse perfectam: sed se uidere, quod paucis annis magna accessio facta esset, breui tempore philosophiam plane absolutam fore.
quod igitur fuit illut tempus? quando est aut a quibus absoluta? nam quod ait stultissimos fuisse, qui putassent ingeniis suis perfectam esse sapientiam, uerum est: sed ne ipse quidem satis prudenter, qui aut a ueteribus coeptam aut a nouis auctam [aut] mox a posterioribus perfectuiri putauit.
numquam enim potest inuestigari quod non per uiam suam quaeritur.